라틴어 문장 검색

genera autem nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis praestantia, quae profunda ingluvies vestigavit, quae Varro obprobrans exsecutus est, haec sunt ferme, quantum nobis memoriae est pavus e Samo, Phrygia attagena, grues Melicae, haedus ex Ambracia, pelamys Chalcedonia, muraena Tartesia, aselli Pessinuntii, ostrea Tarenti, pectunculus Siculus, helops , scari Cilices, nuces Thasiae, palma Aegyptia, glans Hiberica.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVI 5:1)
Non enim omni mari potest omnis esse, ut helops, qui Pamphilio profundo nec alio pascitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 9:2)
Sed uterque minorem victori titulum quam Dictys Helopsque dederunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 36:4)
fixus Helops iaculo, quod pervia tempora fecit et missum a dextra laevam penetravit ad aurem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 36:5)
nam, ut in terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignarus, et piscium quoque genera alia planis gaudent alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas, ita non omne argumentum undique venit ideoque non passim quaerendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 114:5)
ferrum consumpsit pectore Phyleus, ore momordit Helops, umero transmisit Iapyx.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권355)

SEARCH

MENU NAVIGATION