라틴어 문장 검색

(2) Ad aliud dicendum, quod hora talis difficulter scitur, et ideo inventum est remedium, ut accipiatur ascendens gradus occulti, hoc est horae coniunctionis vel praeventionis luminarium adaequatur circulus, quia ille habet influentiam ad omnem nativitatem, quae proximo sequitur;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 12:1)
Ex influentia aquarum multarum multitudo hominum cum aedificiis et frugibus innumerabilibus deperiit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:8)
vitae prolongationem, senectutis retardationem, dolorum levationem, naturalium defectuum reparationem, sensuum deceptiones, affectuum ligationes et incitationes, intellectualium facultatum illuminationes et exaltationes, substantiarum transmutationes, et motuum ad libitum roborationes et multiplicationes, aeris impressiones et alterationes, coelestium influentiarum deductiones et procurationes, rerum futurarum divinationes, remotarum repraesentationes, occultarum revelationes, et alia complura pollicitando et ostentando.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:4)
Forsitan annus magnus Platonis, nisi mundus ante dissolutioni esset destinatus, aliquem sortiri possit effectum, non in renovandis corporibus individuorum (id enim fumus et vanitas eorum est, qui opinantur corpora coelestia accuratiores in hec inferiora habere influentias quam revera habent), sed tantum in summis et massis rerum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 2:3)
ad quod multum conferunt, preter superiorem influentiam, locorum inferiorum virtutes et proprietates. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:20)
quia motus eius est a motore proprio, influentia sua est a propriis eius radiis:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:54)

SEARCH

MENU NAVIGATION