라틴어 문장 검색

Hec docet ut maculas animi complanet et omnes Deponat nubes odii, mens cerea fiat, Si respersa semel fuerit pietatis oliuo, Sic tamen ut nunquam firme constancia mentis Deuiet a recto, ne, si pietate remissus Mollescat iuuenis, magnos effeminet actus Mollicies, perdatque uiri mens fracta rigorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:2)
suasi uxori meae, cuius, ut isti aiunt, iam uniuersas opes transuoraram, suasi, inquam, ac denique persuasi, ut filiis pecuniam suam reposcentibus, de qua supra dixeram, ut eam pecuniam sine mora redderet in praedis uili aestimatis et quanto ipsi uolebant, praeterea ex re familiari sua fructuosissimos agros et grandem domum opulente ornatam magnamque uim tritici et ordei et uini et oliui ceterorumque fructuum, seruos quoque haud minus CCCC, pecora amplius neque pauca neque abiecti pretii donaret, ut eos et ex ea parte quam tribuisset securos haberet et ad cetera hereditatis bona spe inuitaret.
(아풀레이우스, 변명 91:5)
Nocte quadam paterfamilias quidam de pago proxumo tenebris inluniae caliginis impeditus et imbre nimio madefactus, atque ob id ab itinere directo cohibitus, ad hortulum nostrum iam fesso equo deverterat receptusque comiter pro tempore, licet non delicato, necessario tamen quietis subsidio, remunerari benignum hospitem cupiens promittit ei de praediis suis sese daturum et frumenti et olivi aliquid et amplius duos vini cados.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:1)
Quod dum narraret, dextramque minando leuaret, Vt percussisset puerum, quasi presto fuisset, Vas in predictum manus inscia dirigit ictum, Seruatumque sibi uas ilico fregit oliui, Sic inopinatum deflens miserabile fatum: "Heu!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:12)
ut bovis exuvias multo qui frangit olivo dat famulis, tendunt illi tractuque vicissim
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 375:1)
nam te non viduas iacere noctes nequiquam tacitum cubile clamat sertis ac Syrio fragrans olivo, pulvinusque peraeque et hic et ille attritus, tremulique quassa lecti argutatio inambulatioque.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 64)
post hanc vagor aut ego lectoaut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo,non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장49)
nequaquam satis in re una consumere curam,ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,quali perfundat piscis securus olivo.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장33)
simplex e dulci constat olivo,quod pingui miscere mero muriaque decebit non alia quam qua Byzantia putuit orca.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장41)
et quamvis subito per colum vina videmus perfluere, at contra tardum cunctatur olivom, aut quia ni mirum maioribus est elementis aut magis hamatis inter se perque plicatis, atque ideo fit uti non tam diducta repente inter se possint primordia singula quaeque singula per cuiusque foramina permanare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 10:5)
sicut amaracini blandum stactaeque liquorem et nardi florem, nectar qui naribus halat, cum facere instituas, cum primis quaerere par est, quod licet ac possis reperire, inolentis olivi naturam, nullam quae mittat naribus auram, quam minime ut possit mixtos in corpore odores concoctosque suo contractans perdere viro, propter eandem debent primordia rerum non adhibere suum gignundis rebus odorem nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt, nec simili ratione saporem denique quemquam nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem, cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent, molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro, omnia sint a principiis seiuncta necessest, inmortalia si volumus subiungere rebus fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:2)
vitigeni latices aquai fontibus audent misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:4)
Horatius ungor olivo, non quo furatis inmundus Natta lucernis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72614)
fuso crateres olivo diis superis tantum libabant, inferis vero sacrificantes etiam vasa in ignem mittebant, unde ait 'crateres':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2251)
'olivum' autem ab oliva dixit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2253)

SEARCH

MENU NAVIGATION