라틴어 문장 검색

Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum in labiis dolosis, in duplici corde locuti sunt.
저마다 제 이웃에게 거짓을 말하고 간사한 입술과 두 마음으로 말합니다. (불가타 성경, 시편, 12장3)
in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum".
그들은 사람의 규정을 교리로 가르치며 나를 헛되이 섬긴다.’ (불가타 성경, 마르코 복음서, 7장7)
Non ergo illae innumerabiles et impiae fabulae, quibus vanorum plena sunt carmina poetarum, ullo modo nostrae consonant libertati, non oratorum inflata et expolita mendacia, non denique ipsorum philosophorum garrulae argutiae, qui vel deum prorsus non cognoverunt vel, cum cognovissent deum, non sicut deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum et dicentes se esse sapientes stulti facti sunt et inmutaverunt gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium vel qui istis simulacris non dediti aut non nimis dediti coluerunt tamen et servierunt creaturae potius quam creatori.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 2:7)
Quare vanum equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장27)
neu, si quid petiit, ingrata fronte negaris, neu tibi pro vano verba benigna cadant.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1012)
saepe vana pro veris, maxime in bello, valuisse, et credentem se aliquid auxilii habere, perinde atque haberet, ipsa fiducia et sperando atque audendo servatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 146:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION