라틴어 문장 검색

Sed nostra quidem credit opinio tantum tribus prioribus modis amorem acquiri, duos autem ultimos modos omnino credimus ab aula propulsandos amoris, sicut mea tibi suo loco doctrina monstrabit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 1:3)
Merito ergo amoris aula mihi odiosa exsistit, quare aliunde te oportet amorem petere, frater.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 8:9)
Illius igitur aula nullatenus vobis sit odiosa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 9:6)
Nam, ut bene superius vestris reperitur insertum faminibus, quantumcunque unus amantium altero inveniatur nobilior, post amoris initia aequalibus eos oportet in amoris aula gradibus ambulare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 6:8)
Nam ab amoris aula semotae sibi tantummodo vivunt ex earum vita nemine sentiente profectum;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 2:11)
Absit, domina mea, quod unquam credere possim vos non esse [in] amoris aula dignissimam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:2)
Et dicitur esse idem in femina facilis rei petitae concessio quod in homine nimia voluptatis abundantia, quam constat ab amoris aula penitus exsulare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 10장: 우리의 목적을 쉽게 이루는 사랑 1:12)
Ac si largas rerum promissiones omittas, ad mulieres nihil postulaturus accedas, quia etsi regio decoreris honore, si nil tamen attuleris, nil penitus apud eas impetrare valebis, sed earum verecundus repelleris ab aula.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:12)
Collocat in medio centrum mediumque coronat Multiplici radio quem latus circinat orbis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:39)
Quid sit tetragonus, quid forma triangula, quid sit Mensura triplici clausum, quid sterion aut quid Circumducta sua describat linea centro;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:9)
Cur centrum sedet in medio, cur angulus omnis Aut obtusus hebet, aut sursum tendit acutus Obtusoque minor sit rectus, maior acuto;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:10)
Quis sursum tendens egressa cuspide terram Exit et in terra nescit defigere centrum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:15)
Preterea uariis stellis inscribitur aula Celi, quas uario titulauit nomine quondam Musa poetarum, ueri sub ymagine ludens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:9)
Sed tamen a Fronesi uiua racione probatur Quod nullos illic possit torquere recursus Humor nec proprio ualeat discurrere fluctu, Cum gremium nullus ibi prebeat alueus illi, Nec matrix terrena sinus expendat eidem, Nec centrum repetens, natiuo pondere tractus, Humor ad ima ruat, proprie grauitatis amicus, Descensum cum flamma neget, sursumque manere Cogat aquas, supraque liget quasi carcere clausas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:11)
Hic est qui nostram sortem miseratus, ab aula Eterni patris egrediens, fastidia nostre Sustinuit sortis, sine crimine criminis in se Deffigens penas et nostri damna reatus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION