라틴어 문장 검색

Acerronius C. Pontius, magistratum occepere, nimia iam potentia Macronis, qui gratiam G. Caesaris numquam sibi neglectam acrius in dies fovebat impuleratque post mortem Claudiae, quam nuptam ei rettuli, uxorem suam Enniam imitando amorem iuvenem inlicere pactoque matrimonii vincire, nihil abnuentem, dum dominationis apisceretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장10)
nec multum erat progressa navis, duobus e numero familiarium Agrippinam comitantibus, ex quis Crepereius Gallus haud procul gubernaculis adstabat, Acerronia super pedes cubitantis reclinis paenitentiam filii et reciperatam matris gratiam per gaudium memorabat, cum dato signo ruere tectum loci multo plumbo grave, pressusque Crepereius et statim exanimatus est:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장2)
Agrippina et Acerronia eminentibus lecti parietibus ac forte validioribus quam ut oneri cederent protectae sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장3)
verum Acerronia, imprudentia dum se Agrippinam esse utque subveniretur matri principis clamitat, contis et remis et quae fors obtulerat navalibus telis conficitur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장7)
observans etiam Acerroniae necem, simul suum vulnus aspiciens, solum insidiarum remedium esse, si non intellegerentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 6장2)
testamentum Acerroniae requiri bonaque obsignari iubet, id tantum non per simulationem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 6장7)
Acerronio Proculo C. Pontio Nigrino conss.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 1:6)
Phaedon ex cohorte Socratica Socratique et Platoni perfamiliaris adeo, ut Plato eius nomini librum illum divinum de inmortalitate animae dicaret, servus fuit forma atque ingenio liberali.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 41:2)
Doctus autem Graecis litteris propinquus noster, factus ad dicendum, M. Gratidius M. Antoni perfamiliaris, cuius praefectus cum esset in Cilicia est interfectus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장 2:2)
is cum arderet podagrae doloribus visitassetque hominem Charmides Epicureus perfamiliaris et tristis exiret, Mane, quaeso, inquit, Charmide noster;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 125:7)
loco et anno incerto, fortasse ante 698 (56). CICERO P. CAESIO S. D. P. Messienum, equitem R. omnibus rebus ornatum meumque perfamiliarem, tibi commendo ea commendatione quae potest esse diligentissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 512)
Acerronio, viro op. . . . modum proscripsisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 1:4)
illis absentibus finis Acerronio demonstravit neque tamen hanc centuriam Populianam vacuam tradidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 2:5)
Acerronius, quo modo potuit, se de tota re ex . . .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 2:6)
rogat Fabius Acerronium - nam ibi tum erat - ut secum simul veniat ad Tullium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION