라틴어 문장 검색

Sed si hic vester huiusmodi vestitus de multo iam usu ignoscibilis est, soleatos tamen vos, populi Romani senatores, per urbis vias ingredi nequaquam decorum est, non hercle vobis minus quam illi tum fuit, cui hoc M. Tullius pro turpi crimine obiectavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 2:3)
Plerique autem ex his qui audierant requirebant cur soleatos dixisset, qui gallicas, non soleas, haberent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 4:1)
Acerronius C. Pontius, magistratum occepere, nimia iam potentia Macronis, qui gratiam G. Caesaris numquam sibi neglectam acrius in dies fovebat impuleratque post mortem Claudiae, quam nuptam ei rettuli, uxorem suam Enniam imitando amorem iuvenem inlicere pactoque matrimonii vincire, nihil abnuentem, dum dominationis apisceretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장10)
nec multum erat progressa navis, duobus e numero familiarium Agrippinam comitantibus, ex quis Crepereius Gallus haud procul gubernaculis adstabat, Acerronia super pedes cubitantis reclinis paenitentiam filii et reciperatam matris gratiam per gaudium memorabat, cum dato signo ruere tectum loci multo plumbo grave, pressusque Crepereius et statim exanimatus est:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장2)
Agrippina et Acerronia eminentibus lecti parietibus ac forte validioribus quam ut oneri cederent protectae sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장3)
verum Acerronia, imprudentia dum se Agrippinam esse utque subveniretur matri principis clamitat, contis et remis et quae fors obtulerat navalibus telis conficitur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장7)
observans etiam Acerroniae necem, simul suum vulnus aspiciens, solum insidiarum remedium esse, si non intellegerentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 6장2)
testamentum Acerroniae requiri bonaque obsignari iubet, id tantum non per simulationem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 6장7)
Acerronio Proculo C. Pontio Nigrino conss.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 1:6)
Colliget et referet laxum de pulvere follem, Et si iam lotus, iam soleatus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXII3)
Acerronio, viro op. . . . modum proscripsisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 1:4)
illis absentibus finis Acerronio demonstravit neque tamen hanc centuriam Populianam vacuam tradidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 2:5)
Acerronius, quo modo potuit, se de tota re ex . . .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 2:6)
rogat Fabius Acerronium - nam ibi tum erat - ut secum simul veniat ad Tullium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 3:4)
Nec tam pueri nos, quamquam erat operae pretium, ad spectaculum duxerant, quam ipse pater familiae, qui soleatus pila prasina exercebatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION