라틴어 문장 검색

‘quis,’ inquit, ‘Rōmam condidit? quis Tarquinium Superbum Rōmā expulit? quandō Hannibal in Italiam invāsit?’ et multa alia.
그가 말했다. '누가 로마를 세웠지? 누가 타르퀴니우스를 로마로부터 몰아냈지? 언제 한니발이 이탈리아를 침략했지?' 그리고 다른 많은 것들도 물어봤다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdus Oribiliī17)
Ex his quidam aeternitati se commendari posse per statuas aestimantes, eas ardenter affectant, quasi plus praemii de figmentis aereis sensu carentibus adepturi, quam ex conscientia honeste recteque factorum, easque auro curant , quod Acilio Glabrioni delatum est primo, cum consiliis armisque regem superasset Antiochum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 8:1)
Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 1:1)
Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit, libros ferens, quos esse divina oracula:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 3:1)
Tarquinius pretium percontatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 4:1)
Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 7:1)
Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, constantiam confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio quam quod erat petitum pro omnibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 9:1)
Sed mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 10:1)
Et in senatum quidem introducti interprete usi sunt C. Acilio senatore;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 10:3)
Quia Tarquinio, inquit, nomine esset;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIX 3:5)
Solonem ergo accepimus, unum ex illo nobili numero sapientium, leges scripsisse Atheniensium, Tarquinio Prisco Romae regnante, anno regni eius tricesimo tertio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 4:1)
Postea Pythagoras Samius in Italiam venit, Tarquini filio regnum optinente, cui cognomentum Superbus fuit, isdemque temporibus occisus est Athenis ab et Aristogitone Hipparchus, Pisistrati filius, Hippiae tyranni frater Archilochum autem Nepos Cornelius tradit,
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 6:1)
Acilio et Statio Murco legatis;
(카이사르, 내란기, 3권 15:7)
Ibi certior ab Acilio et Murco per litteras factus de postulatis Libonis et Bibuli legionem relinquit;
(카이사르, 내란기, 3권 16:2)
Huic officio oppidoque Acilius Caninus legatus praeerat.
(카이사르, 내란기, 3권 39:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION