라틴어 문장 검색

Tum vires praebebat hiems, atque auxerat undas Tertia iam gravido pluvialis Cynthia cornu, Et madidis Euri resolutae flatibus Alpes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:36)
nec non Thermopylas et Helles undas spretis obicibus soli salique insanis equitasse cum catervis admissoque in Athon tumente ponto iuxta frondiferae cacumen Alpis scalptas classibus isse per cavernas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem11)
Furi et Aureli, comites Catulli, sive in extremos penetrabit Indos, litus ut longe resonante Eoa tunditur unda, sive in Hyrcanos Arabasve molles, seu Sacas sagittiferosve Parthos, sive quae septemgeminus colorat aequora Nilus, sive trans altas gradietur Alpes Caesaris visens monimenta magni, Gallicum Rhenum, horribile aequor, ulti- mosque Britannos, omnia haec, quaecumque feret voluntas caelitum, temptare simul parati, pauca nuntiate meae puellae non bona dicta.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 111)
A Poeninis Alpibus effusiore copia fontium Rhodanus fluens, et proclivi impetu ad planiora degrediens, proprio agmine ripas occultat, et paludi sese ingurgitat, nomine Lemanno, eamque intermeans, nusquam aquis miscetur externis, sed altrinsecus summitates undae praeterlabens segnioris, quaeritans exitus, viam sibi impetu veloci molitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 16:2)
Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae; stetit ut agger unda fluens, coagulatae sunt abyssi in medio mari.
당신 노호의 숨결로 물이 모이고 물결은 둑처럼 우뚝 섰으며 깊은 물은 바다 한가운데에서 엉겼습니다. (불가타 성경, 탈출기, 15장8)
Cum surrexerit, tremunt fortes et ab undis retrorsum convertuntur.
그것이 일어서면 영웅들도 무서워하고 경악하여 넋을 잃는다. (불가타 성경, 욥기, 41장17)
nam saxa vident ubi habitat Scylla, mōnstrum horribile, et sonitum ingentem audiunt verticis ubi Charybdis undās ēvomit.
그들은 Scylla라는 무서운 괴물이 사는 곳에서 돌들을 보고 Charybdis가 파도들을 토해낼 때 소용돌이의 큰 소리를 들었기 때문이다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Polyphemus5)
‘ō fortūnātī,’ inquit, ‘vōs urbem iam aedificātis; nōs semper in undīs errāmus.’
그가 말한다. '오 행운아들이여, 너희들은 지금 도시를 세우고 있구나; 우리는 파도속에서 계속 방황하고 있는데.' (옥스포드 라틴 코스 1권, The meeting of Dido and Aeneas11)
gelv duramus et undis undis gelidis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6011)
ibique ad horrisoni undas Occeani, cum fugam mihi ulterius terre postremitas non preberet, sepe in orationibus meis illud revolvebam:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 1:8)
cum tamen dicitur, potens est ambulare in aquis, si ad actum ambulandi potius quam ad potentiam haec determinatio referatur, ut videlicet intelligamus eum habere potentiam hunc actum exercendi etiam in undas, falsum est;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:13)
Ideoque ad praesens eius recuso iudicium, quia 'Saepe suos nautas valida relinquit in unda'.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 4장: 사랑은 어떻게 나타나나 2:3)
Sed et si studeat internuntio se celare fideli, te sine dubio valida relinquit in unda et te subterfugit amare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:8)
Sed quamvis in tanta simus audacter et improvide tempestatis unda prolapsi, de novo tamen amore cogitare non possumus vel alium liberationis modum exquirere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 8:6)
Sed si mulier inopiae obscuritate gravetur, licentius opulentis admittit amorem, quia utroque coamantium in egestatis unda reperto eorum erit amoris procul dubio constantia brevis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION