라틴어 문장 검색

Alia quoque causa belli civilis Britanniam inter et colonias movendi ad superiorem accessit, quae prius explicanda videtur, quam ad Martis discrimina nosmet accingamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.8)
at, quoniam lites Britanniam inter et Colonias latius serere nolebat Congressus, in provinciam istam incursio, in praesentia, dilata.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.15)
redactaque paulatim in formam provinciae proxima pars Britanniae, addita insuper veteranorum colonia.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 1:2)
Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere Pascha Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae; si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
네 곁에 머무르는 이방인이 주님을 위하여 파스카 축제를 지내려면, 남자는 모두 할례를 받아야 한다. 그러면 그는 본토인처럼 파스카 축제를 함께 지낼 수 있다. 할례를 받지 않은 자는 아무도 함께 먹지 못한다. (불가타 성경, 탈출기, 12장48)
et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot commorantes.
거기에서 또 필리피로 갔는데, 그곳은 마케도니아 지역에서 첫째가는 도시로 로마 식민시였다. 우리는 그 도시에서 며칠을 보냈는데, (불가타 성경, 사도행전, 16장12)
mīlitēs in colōniam contendunt.’
병사들이 마을로 오고 있어.' (옥스포드 라틴 코스 1권, Quīntus mīlitēs spectat27)
COLONIAE VESTRAE DEFENSOR.
당신 마을의 수호자입니다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia8)
Erat quippe in Britannia minore, in episcopatu Venecensi, abbatia quedam sancti Gildasii Ruiensis, pastore defuncto desolata.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 1:2)
I. Asciti aliquando in Britanniam, praecario munere, in perniciosum auxilium tres Germaniae populi, hoc est Saxones, Iuti et Angli, primum Britonibus interdiu fuere praesidii.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 3:1)
Unde contigit ut, per regiones et provincias divisa, plurimis primum ducibus, deinde regibus sufficeret una eademque Britannia.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 3:6)
II. At praedicta orientalis pars cum aliis tum eo nobilis habetur, quod aquis pene undique alluitur, quoniam a subsolano et euro cingitur oceano, ab aquilone vero immensarum paludum uligine, quae exorientes propter aequalitatem terrae a meditullio ferme totius Britanniae per centum et eo amplius milia cum maximis fluminibus descendunt in mare.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:1)
Fuit autem idem adversarius Hinguar vocabulo dictus, qui cum altero, Hubba nomine, eiusdem perversitatis homine, nisi divina inpediretur miseratione conatus est in exterminium adducere totius fines Britanniae.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:2)
Nam quidam Britanniae miles dum solus causa videndi Arturum silvam regiam peragraret et ad eiusdem [domini] silvae fuisset interiora deductus, iuvencula quaedam mira pulchritudine decorata, ornato residens in equo in capillorum ligatura inopinate sibi occurrit, quam miles festinanti verbo salutat, et ipsa curiali sermone respondit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 1:3)
"Cuiusdam Britanniae dominae dum postulares amorem, ipsa dixit tibi quod eius nunquam posses amorem lucrari, nisi ei primitus victoriosum reportares accipitrem, qui in Arturi curia super aurea dicitur pertica residere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 1:8)
"Male huc te, iuvenis, Britannia misit, quia in hac solitudine gladii morte peribis, nec tuae unquam dominae huius regni scies redicere nova.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION