라틴어 문장 검색

Erat quippe in ipsa civitate Parisius adolescentula quedam nomine Heloysa, neptis canonici cuiusdam qui Fulbertus vo /f.4vb/ cabatur, qui eam quanto amplius diligebat tanto diligentius in omnem qua poterat scientiam litterarum promoveri studuerat.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 1:1)
" Si autem canonice agere in eum disponitis, dogma eius vel scriptum in medium proferatur, et interrogato libere respondere liceat, ut convictus vel confessus penitus obmutescat, iuxta illam saltem beati Nichodemi sententiam qua Dominum ipsum liberare cupiens aiebat:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 5:8)
Quis enim Trinitatem, vel tres personas in ea sibi coaeternas et coaequales, quarum unaquaeque sit Deus in illis Scripturis dici meminerit, aut Pilatum Pontium appellari, aut ad inferos animam descendisse Christi, et alia quaedam quae in verbis non continentur canonicis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:20)
Praeterea revelatum est cuidam fratri catholico et canonico S. Mariae Aquisgrani, Giselberto nomine, in septimo mense discessionis ac peregrinationis ejusdem ducis, quod caput omnium et princeps futurus esset in Jerusalem a Deo praescitus et constitutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 72:1)
Tunc omnes intra Scaldum et Sumnam atque trans Scaldum monachi, canonici, sanctimoniales cum corporibus sanctorum et omnis aetas et conditio fugam ineunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:6)
nec Paetus detrectavit, sed duabus legionibus, quarum quartam Funisulanus Vettonianus eo in tempore, duodecimam Calavius Sabinus regebant, Armeniam intrat tristi omine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 7장2)
habere Samnites victoriam non praeclaram solum sed etiam perpetuam, cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod multo bellicosius fuerit, Romanam virtutem ferociamque.- cum haec dicerentur audirenturque et deploratum paene Romanum nomen in concilio sociorum fidelium esset, dicitur A. Calavius,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 87:1)
senatum et sibi et plebi obnoxium Pacuvius Calavius fecerat, nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis artibus nanctus opes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 14:1)
eo Pacuvius Calavius, de quo ante dictum est, princeps factionis eius quae traxerat rem ad Poenos, filium iuvenem adduxit abstractum a Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro Romana societate adversus Punicum foedus steterat, nec eum aut inclinata in partem alteram civitas aut patria maiestas sententia depulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 87:1)
unus nec dominorum invitatione nec ipsius interdum Hannibalis Calavius filius perlici ad vinum potuit, ipse valetudinem excusans, patre animi quoque eius haud mirabilem perturbationem causante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 92:1)
solis ferme occasu patrem Calavium ex convivio egressum secutus filius, ubi in secretum - hortus erat posticis aedium partibus - pervenerunt, consilium inquit adfero, pater, quo non veniam solum peccati, quod defecimus ad Hannibalem, impetraturi ab Romanis, sed in multo maiore dignitate et gratia simus Campani quam umquam fuimus futuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 93:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION