라틴어 문장 검색

Quibus frustra remissis, iterum reparato bello, in campo Mardiense ab utroque concurritur et post dubium ac diuturnum proelium Licini partibus inclinatis profuit noctis auxilium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 5:4)
Sequenti autem die Constantia, soror Constantini, uxor Licini, venit ad castra fratris et marito vitam poposcit et impetravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 16:2)
Legem vitemus Licini.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 11:2)
Id factum esse dicit Capito Ateius in commentario De Iudiciis Publicis bello Poenico primo, Fabio Licino et Otacilio Crasso consulibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 5:1)
Quod Gallus Asinius et Largius Licinus sententiam M. Ciceronis reprehenderunt ex oratione quam dixit Pro M. ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 1:1)
UT quidam fuerunt monstra hominum, quod de dis inmortalibus impias falsasque opiniones prodiderunt, ita nonnulli tam prodigiosi tamque vecordes extiterunt, in quibus sunt Gallus Asinius et Largius Licinus, cuius liber etiam fertur infando titulo Ciceromastix, ut scribere ausi sint M. Ciceronem parum integre atque inproprie atque inconsiderate locutum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 2:1)
Porcius autem Licinus serius poeticam Romae coepisse dicit in his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 45:2)
Tum resupinus, capite convelato, voce admodum quam suavi, versus cecinit Valeri Aeditui, veteris poetae, item Porcii Licini et Q. Catuli, quibus mundius, venustius, limatius, tersius, Graecum Latinumve nihil quicquam reperiri puto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 11:1)
Item dixit versus Porcii Licini hosce:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 14:1)
Plinius et Cluvius nihil dubitatum de fide praefecti referunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 20장3)
Tradit Cluvius ardore retinendae Agrippinam potentiae eo usque provectam ut medio diei, cum id temporis Nero per vinum et epulas incalesceret, offerret se saepius temulento comptam et incesto paratam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 2장1)
sed quae Cluvius eadem ceteri quoque auctores prodidere, et fama huc inclinat, seu concepit animo tantum immanitatis Agrippina, seu credibilior novae libidinis meditatio in ea visa est quae puellaribus annis stuprum cum Lepido spe dominationis admiserat, pari cupidine usque ad libita Pallantis provoluta et exercita ad omne flagitium patrui nuptiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 2장4)
e provinciis Hispaniae praeerat Cluvius Rufus, vir facundus et pacis artibus, bellis inexpertus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장2)
idem ex Hispania adlatum laudatusque per edictum Cluvius Rufus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장2)
inde Cluvio Rufo metus, et decimam legionem propinquare litori ut transmissurus iussit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION