라틴어 문장 검색

Quae mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas: " Ite, nuntii veloces, ad gentem proceram et lucidam, ad populum terribilem, prope et procul, gentem robustam et conculcantem, cuius flumina scindunt terram ".
사신들을 바다로, 왕골 배에 태워 물 위로 보내는 땅! 너희 날쌘 특사들아, 가거라, 훤칠하고 말쑥한 겨레에게로. 어디에서나 두려움을 일으키는 민족, 강줄기가 여러 갈래로 뻗은 땅에 사는 강력하고 승승장구하는 겨레에게로. (불가타 성경, 이사야서, 18장2)
Ioseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis - quod est interpretatum filius Consolationis - Levites, Cyprius genere,
키프로스 태생의 레위인으로, 사도들에게서 ‘위로의 아들’이라는 뜻의 바르나바라는 별명을 얻은 요셉도, (불가타 성경, 사도행전, 4장36)
Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenaei, qui, cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos evangelizantes Dominum Iesum.
그들 가운데에는 키프로스 사람들과 키레네 사람들도 있었는데, 이들이 안티오키아로 가서 그리스계 사람들에게도 이야기하면서 주 예수님의 복음을 전하였다. (불가타 성경, 사도행전, 11장20)
venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur, Mnasonem quendam Cyprium, antiquum discipulum.
카이사리아의 제자 몇 사람도 우리와 함께 갔는데, 그들이 우리를 므나손의 집으로 데려가 그곳에 머무르게 하였다. 그는 키프로스인으로서 오래전에 제자가 된 사람이었다. (불가타 성경, 사도행전, 21장16)
Candida Niliaco uestis contexta papyro Vestit eam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:13)
Cognitis enim pilatorum caesorumque funeribus, nemo deinde ad has stationes navem, sed ut Scironis praerupta letalia declinantes, litoribus Cypriis contigui navigabant, quae Isauriae scopulis sunt controversa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 3:2)
Et ducebatur intrepidus, temporum iniquitati insultans, imitatus Zenonem veterem Stoicum, qui ut mentiretur quaedam laceratus diutius, avulsam sedibus linguam suam cum cruento sputamine, in oculos interrogantis Cyprii regis impegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 6:2)
At ego tibi sermone isto Milesio varias fabulas conseram auresque tuas benivolas lepido susurro permulceam, modo si papyrum Aegyptiam argutia Nilotici calami inscriptam non spreveris inspicere, figuras fortunasque hominum in alias imagines conversas et in se rursum mutuo nexu refectas, ut mireris.
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:1)
"Inde primigenii Phryges Pessinuntiam deum Matrem, hinc autochthones Attici Cecropeiam Minervam, illinc fluctuantes Cyprii Paphiam Venerem, Cretes sagittiferi Dictynnam Dianam, Siculi trilingues Stygiam Proserpinam, Eleusini vetustam deam Cererem, Iunonem alii, Bellonam alii, Hecatam isti, Rhamnusiam illi, et qui nascentis dei solis inchoantibus illustrantur radiis Aethiopes utrique priscaque doctrina pollentes Aegyptii, caerimoniis me propriis percolentes, appellant vero nomine reginam Isidem."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:3)
Utcunque enim pulveris tormentarii vel fili bombycini vel acus nauticae vel sacchari vel papyri vel similium inventa quibusdam rerum et naturae proprietatibus niti videantur, at certe imprimendi artificium nil habet quod non sit apertum et fere obvium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 266:2)
Etenim flamma spiritus vini, praesertim rara nec constipata, tamen potis est stramen aut linteum aut papyrum incendere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 160:2)
Itaque papyrus, quae sicca cum fuerit alba est, at madefacta (excluso aere et recepta aqua) minus alba est et magis vergit ad diaphanum, similem habet rationem cum instantiis supradictis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 263:3)
instantia monodica artis est papyrus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:2)
At contra, papyrus est corpus tenax, quod scindi et lacerari possit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:10)
Itaque si corpus aliquod tangibile et crassum nanciscatur (ut digitum, papyrum, quidvis aliud), adhaeret statim, nec facile divellitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION