라틴어 문장 검색

uix ab eo tantulam moram impetramus, dum prius ipse uxorem duceret, frater eius uirilis togae usum auspicaretur:
(아풀레이우스, 변명 71:13)
"nam primi Iovis regalis ales illa repente propansis utrimque pinnis affuit rapax aquila, memorque veteris obsequii, quo ductu Cupidinis Iovi pocillatorem Phrygium sustulerat, opportunam ferens opem deique numen in uxoris laboribus percolens, alti culminis diales vias deserit, et ob os puellae praevolans incipit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:113)
"Sed Charite vocem nefandam et horruit et detestata est et, velut gravi tonitru procellaque sideris vel etiam ipso diali fulmine percussa, corruit corpus et obnubilavit animam."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:52)
"noli parricidio nuptias auspicari."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:57)
"Haec est illa dextera quae meum sanguinem fudit, hoc pectus quod fraudulentas ambages in meum concinnavit exitium, oculi isti quibus male placui, qui quodam modo futuras tenebras auspicantes venientes poenas antecedunt."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:77)
At ego stupore nimio defixus tacitus haerebam, mimo meo tam repentinum tamque magnum non capiente gaudium, quid potissimum praefarer primarium, unde novae vocis exordium caperem, quo sermone nunc renata lingua felicius auspicarer, quibus quantisque verbis tantae deae gratias agerem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 14:1)
Sed flamines quoque Diales, item pontifices et augures capi dicebantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 16:2)
P. Cornelius, cui primum cognomen Sullae impositum est, flamen Dialis captus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 17:2)
Ad hoc ritus quoque et mos auspicandi eandem esse observationem docet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 11:1)
De flaminis Dialis deque flaminicae caerimonis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 1:1)
verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 1:2)
CAERIMONIAE impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris qui De Sacerdotibus Publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 2:1)
Equo Dialem flaminem vehi religio est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 4:1)
idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, cum bella consulibus mandabantur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 5:2)
item iurare Dialem fas numquam est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION