라틴어 문장 검색

hos tribulos sparsisse pugnaturus cum Romanis Hannibal dicitur fugamque simulasse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1533)
ecquos legatos ad Hannibalem Romani miserunt de pace?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 157:2)
parvaque iam magnis admoram fontibus ora (unde pater sitiens Ennius ante bibit, et cecinit Curios fratres et Horatia pila, regiaque Aemilia vecta tropaea rate, victricisque moras Fabii pugnamque sinistram Cannensem et versos ad pia vota deos, Hannibalemque Lares Romana sede fugantis, anseris et tutum voce fuisse Iovem), cum me Castalia speculans ex arbore Phoebus sic ait aurata nixus ad antra lyra:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 32)
"sed reppulit unus tum quoque totam aciem, Senones dum garrulus anser nuntiat et vigilat vestrum sine milite fatum, me quoque (da veniam quod bellum gessimus olim) post Trebiam Cannasque domas, Romanaque tecta Hannibal ante meus quam nostra Scipio vidit."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 40)
Galli, quos praedae populationumque conciverat spes, postquam pro eo ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis videre, verterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 3:1)
ceterum tacita cura animum incessit, quod cum duce haudquaquam Flamini Sempronique simili futura sibi res esset ac tum demum edocti malis Romani parem Hannibali ducem quaesissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 139:1)
qui modo Saguntum oppugnari indignando non homines tantum sed foedera et deos ciebamus, scandentem moenia Romanae coloniae Hannibalem lenti spectamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 166:1)
idem Varro consul Romanus quod Hannibal Poenus imperator cupiet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 486:1)
ego inquit sanguine Hannibalis sanciam Romanum foedus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 96:1)
hostes populi Romani, Hannibal, fuimus primum per nos ipsi quoad nostra arma, nostrae vires nos tutari poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 567:2)
in Apulia ne hiems quidem quieta inter Romanos atque Hannibalem erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 43:1)
Hieronymum ac postea Hippocraten atque Epicyden tyrannos cum ob alia, tum propter defectionem ab Romanis ad Hannibalem invisos fuisse sibi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 425:1)
consensisse omnes ad prodendam Hannibali urbem Romanam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 148:3)
tum vero ii, quos paverat per aliquot annos publicus peculatus, velut bonis ereptis, non furtorum manubiis extortis infensi et irati Romanos in Hannibalem, et ipsos causam odii quaerentes, instigabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 561:1)
quid deinde facturum censerent, cum hinc Aetoli, haud dubie hostes, vocarent ad bellum, illinc Hannibal, Romanis cladibus insignis imperator, stimularet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 500:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION