라틴어 문장 검색

Macedoniae legatos P. Sulpicium et P. Villium, qui consules in ea provincia fuerant, adiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 372:1)
obsidem enim se animum eius habere, etsi corpus patri reddiderit, et scire, quantum salva in patrem pietate possit, amicum eum populi Romani esse, honorisque eius causa missuros in Macedoniam legatos, ut si quid minus factum sit quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum praetermissarum fiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 565:1)
legatus in Macedoniam Q. Marcius est missus, iussus idem in Peloponneso sociorum res aspicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 572:1)
dum ea in Peloponneso, a quibus devertit oratio, geruntur, reditus in Macedoniam Demetrii legatorumque aliter aliorum affecerat animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 623:1)
Ab Carthagine legatos in Macedoniam missos et rex affirmaverat et ipsi parum constanter negaverant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 254:2)
coronaei et Haliartii, favore quodam insito in reges, legatos in Macedoniam miserunt praesidium petentes, quo se adversus impotentem superbiam Thebanorum tueri possint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 490:1)
propter quae veriti patres ne qua maior ignominia acciperetur legatos in Macedoniam M. Fulvium Flaccum et M. Caninium Rebilum miserunt, qui comperta quae agerentur referrent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 117:1)
legati ex Macedonia exacto admodum mense Februario redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 124:1)
iam omnium primum a senatu petit, ut legatos in Macedoniam mitterent ad exercitus visendos classemque et comperta referenda, quid aut terrestribus aut navalibus copiis opus esset ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 213:1)
his intra triduum simul cum legatis Alexandrinis profectis legati ex Macedonia quinquatribus ultimis adeo expectati venerunt ut, nisi vesper esset, extemplo senatum vocaturi consules fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 236:1)
in Macedoniam quoque mittendos legatos senatus censuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 255:1)
dum bellum in Macedonia geritur, legati transalpini ab regulo Gallorum - Balanos ipsius traditur nomen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 166:1)
infestissimi Rhodiis erant, qui consules praetoresve aut legati gesserant in Macedonia bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 289:1)
Perseus, cum ab colloquio Romanorum in Macedoniam recepisset sese, legatos Romam de incohatis cum Marcio condicionibus pacis misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 482:1)
et in Peloponneso adventus legatorum Romanorum, qui ex Macedonia in Achaiam ire iussi erant, exspectabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 412:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION