라틴어 문장 검색

et pater ipse svo superum iam signat honore merito virtutis Mars Romulum deum esse significat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7801)
ut qui Romulum Martis filium educatumque a lupa dicat, in argumentum caelestis ortus utatur his, quod abiectus in profluentem non potuerit exstingui, quod omnia sic egerit, ut genitum praeside bellorum deo incredibile non esset, quod ipsum quoque caelo receptum temporis eius homines non dubitaverint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 193:1)
Dehinc Ecurria ab equis Marti Romulus dixit;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:9)
ideo autem 'certissima', quia multi ad gloriam generis simulant se numinum filios, ut Romulus ex Marte, Alexander ex Iove Ammone.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3222)
Primus ille et urbis et imperii conditor Romulus fuit, Marte genitus et Rhea Silvia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 9:1)
Numitoris filia a Marte compressa nati Romulus et Remus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha3)
lacrimae vocem clausere precantis, et quidquid superest luctus rogat, undique caeli assurgunt proceres, Mars, Cypris, Romulus et qui auctores tibi, Roma, dei;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 59)
de hac et Marte nati sunt Remus et Romulus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7773)
ait namque 'donec regina sacerdos Marte gravis'. et constat in regno Romuli et Numae et Tulli Hostilii qui evertit Albam centum annos, quibus pariter Roma et Alba regnarunt, esse consumptos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2725)
Haec fuit Romuli ordinatio, qui primum anni mensem genitori suo Marti dicavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 5:1)
"haud secus insertis ad pulvinaria palmis Romulus et Tatius foedus iecere, parentum cum ferro et rabidis cognato in Marte maritis Hersilia inseruit Pallantis colle Sabinas."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 186)
Alii putant Romulum vel altiore prudentia vel certi numinis providentia ita primos ordinasse menses, ut, cum praecedens Marti esset dicatus, deo plerumque hominum necatori, ut Homerus naturae conscius ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 9:1)
Et hanc Romuli adserunt fuisse rationem, ut primum quidem mensem a patre suo Marte, secundum ab Aeneae matre Venere nominaret, et hi potissimum anni principia servarent a quibus esset Romani nominis origo, cum hodieque in sacris Martem patrem Venerem genetricem vocemus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 8:2)
Ego vero quanto amplius et facilius in studio /f.1vb/ litterarum profeci tanto ardentius eis inhesi, et in tanto earum amore illectus sum ut militaris glorie pompam cum hereditate et prerogativa primogenitorum meorum fratribus derelinquens, Martis curie penitus abdicarem ut Minerve gremio educarer;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LOCO NATIVITATIS EIUS 1:5)
Actum itaque in nobis est quod in Marte et Venere deprehensis poetica narrat fabula.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 6:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION