라틴어 문장 검색

structi et arcus circum latera templi Martis Vltoris cum effigie Caesarum, laetiore Tiberio quia pacem sapientia firmaverat quam si bellum per acies confecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장2)
atque idem, cum Valerius Messalinus signum aureum in aede Martis Vltoris, Caecina Severus aram ultioni statuendam censuissent, prohibuit, ob externas ea victorias sacrari dictitans, domestica mala tristitia operienda.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 18장4)
Sed apud senatum omnia in maius celebrata sunt sententiis eorum qui supplicationes et diebus supplicationum vestem principi triumphalem, utque ovans urbem iniret, effigiemque eius pari magnitudine ac Martis Vltoris eodem in templo censuere, praeter suetam adulationem laeti quod Domitium Corbulonem retinendae Armeniae praeposuerat videbaturque locus virtutibus patefactus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 8장1)
nec ulli genti sine iustis et necessariis causis bellum intulit tantumque afuit a cupiditate quoquo modo imperium uel bellicam gloriam augendi, ut quorundam barbarorum principes in aede Martis Vltoris iurare coegerit mansuros se in fide ac pace quam peterent, a quibusdam uero nouum genus obsidum, feminas, exigere temptauerit, quod neglegere marum pignera sentiebat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 21장 2:1)
forum cum aede Martis Vltoris, templum Apollinis in Palatio, aedem Tonantis Iouis in Capitolio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 1:2)
quo facilius eas in causa Aemili Lepidi condemnauit quasi adulteras et insidiarum aduersus se conscias ei nec solum chirographa omnium requisita fraude ac stupro diuulgauit, sed et tres gladios in necem suam praeparatos Marti Vltori addito elogio consecrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 24장 3:2)
Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra, nulla aequare queas praetoris pulpita lauti, si spectes quanto capitis discrimine constent incrementa domus, aerata multus in arca fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi, ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res non potuit servare suas.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV90)
Abunde ratus post haec prosperitates similis adventare, complures hostias Marti parabat ultori, et ex tauris pulcherrimis decem ad hoc perductis, nondum aris admoti, voluntate sua novem procubuere tristissimi, decimus vero, qui diffractis vinculis lapsus aegre reductus est, mactatus ominosa signa monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 17:1)
Ultoris prima Martis in aede sedet:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LI2)
venerit in magni templum, tua munera, Martis, stat Venus Ultori iuncta, vir ante fores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1132)
inducamque super vos gladium ultorem foederis mei; cumque confugeritis in urbes vestras, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini hostium manibus.
나는 너희에게 칼을 보내어 계약을 어긴 것을 복수하게 할 것이다. 너희가 너희 성읍들 안으로 피해 모여들면, 나는 너희 가운데에 흑사병을 보내겠다. 그리하여 너희는 원수의 손에 넘어가고 말 것이다. (불가타 성경, 레위기, 26장25)
erunt vobis urbes refugii contra ultorem, et occisor non morietur, donec stet in conspectu congregationis, et causa illius iudicetur.
너희는 이 성읍들을 보복자를 피하는 도피처로 삼아, 살인자가 재판받으려고 공동체 앞에 서기 전에 죽는 일이 없게 해야 한다. (불가타 성경, 민수기, 35장12)
Ultor sanguinis homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet.
피의 보복자가 바로 그런 살인자를 죽여야 하는 사람이다. 그는 살인자를 만나는 대로 죽인다. (불가타 성경, 민수기, 35장19)
aut, cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit, percussor homicidii reus erit: ultor sanguinis statim ut invenerit eum, iugulabit.
또는 적의를 품고 손으로 쳐서 남을 죽게 하였으면, 그 가해자는 사형을 받아야 한다. 그는 살인자다. 피의 보복자는 그 살인자를 만나는 대로 죽인다. (불가타 성경, 민수기, 35장21)
iudicabit congregatio inter percussorem et ultorem sanguinis secundum has regulas
공동체는 이 법규들에 따라 그 가해자와 피의 보복자 사이를 판가름해 주어야 한다. (불가타 성경, 민수기, 35장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION