라틴어 문장 검색

quaedam etiam opera sub nomine alieno, nepotum scilicet et uxoris sororisque fecit, ut porticum basilicamque Gai et Luci, item porticus Liuiae et Octauiae theatrumque Marcelli.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 4:1)
Octavia et Livia, altera soror Augusti, altera uxor, amiserant filios iuvenes, utraque spe futuri principis certa.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 13:1)
'Nona,' 'Decuma, 'Morta, et versum hunc Livii, antiquissimi poetae, ponit ex ̓Οδυσσείαͺ:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 11:3)
Adprimum autem longe primum L. Livius in Odyssia dicit in hoc versu:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 12:1)
Idem Livius in Odyssia dicit, quasi admodum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 13:1)
Propterea Livium Drusum, qui tribunus plebi fuit, cum morbum qui comitialis dicitur pateretur, Anticyram navigasse et in ea insula elleborum bibisse ait, atque ita inorbo liberatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 7:2)
Annis deinde postea paulo pluribus quam viginti, pace cum Poenis facta, consulibus C. Claudio Centhone, Appii Caeci filio, et M. Tuditano, primus omnium L. Livius poeta tabulas docere Romae coepit post Sophoclis et Euripidis mortem annis plus fere centum et sexaginta, post Menandri annis circiter quinquaginta duobus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 42:1)
Offendi enim in bibliotheca Patrensi librum verae vetustatis Livii Andronici, qui inscriptus est ̓Οδύσσεια in quo erat versus primus cum hoc verbo sine u littera:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 6:2)
Ita ut, queamadmodum felicitas Caroli Octavi solita erat dici felicitas somnii, ita enim res adversae Ferdinandi somni res adversae dicerentur, utraque tam subito transierunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 11:8)
At aevis sequentibus Titus Livius melius rem advertit et introspexit, atque de Alexandro hujusmodi quippiam dixit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 235:1)
Maxime autem habenda sunt pro suspectis quae pendent quomodocunque a religione, ut prodigia Livii:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:12)
Livia, coniugii nostri memor, vive et vale.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:26)
Etenim de Livia sic ait, quod esset cum artibus mariti et simulatione filii bene composita, artes imperii Augusto, simulationem Tiberio attribuens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:3)
Livia infamis ob veneficium Augusti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 6:3)
Apud Iulium Caesarem Decimus Brutus tanta gratia valuit ut eum Caesar Octavio suo nepoti haeredem substituerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION