라틴어 문장 검색

De provinciis consulum nihil ante placebat agi quam legati Philippi regis et Carthaginiensium auditi essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 532:1)
tum de legatis Philippi et Carthaginiensium actum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 554:1)
ita dimisso legato Philippus auro argento quaeque coacervata alia erant accepto hominum praedam omnem amisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 194:1)
miramini, cur diffidenter Cleomedon, legatus Philippi, ut pro rege arma caperemus adversus Romanos, modo egerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 254:1)
nam ad Philippum legatos gratias agentes ei pro redditis hominibus, perinde atque ipsis et non Quinctio et Romanis id datum esset, miserunt et comitiis proximis Boeotarchen ob nullam aliam causam Brachyllem quendam, quam quod praefectus Boeotorum apud regem militantium fuisset, fecerunt praeteritis Zeuxippo et Pisistrato aliisque,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 335:2)
Philippi legatis responsum gratum eum senatui populoque Romano facturum, si M'. Acilio consuli non defuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 45:1)
venerant et a Philippo legati ad purganda ea, qui nihil nisi permissu Romanorum imperatorum factum affirmabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 264:1)
C.D. 2.11 Aeschines Atheniensis, vir eloquentissimus, cum adulescens tragoedias actitavisset, rem publicam capessivit, et Aristodemum, tragicum item actorem, maximis de rebus pacis et belli legatum ad Philippum Athenienses saepe miserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 27:2)
cum Atheniensium qui a Philippo obsidebantur legati auxilium a senatu petissent, et id senatus ferendum censuisset, plebe quod tot bellorum continuus labor gravis erat dissentiente, tenuit auctoritas patrum ut sociae civitati ferri opem populus quoque iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha5)
Philippi deinde legatis potestas dicendi facta est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 236:1)
Philippi praeter legatum videmus nihil;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 253:2)
et Philippi regis legati sub idem tempus in senatum introducti, gratulantes de victoria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 407:1)
Philippi quoque legati et Achaeorum et Lacedaemoniorum sub idem tempus venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 17:1)
nihil autem foedius Philippo et Pisone legatis, nihil flagitiosius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 4 1:6)
legati et ad Philippum Macedonum regem missi ad deposcendum Demetrium Pharium, qui bello victus ad eum fugisset, et alii in Ligures ad expostulandum, quod Poenum opibus auxiliisque suis iuvissent, simul ad visendum ex propinquo quae in Bois atque Insubribus gererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 401:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION