라틴어 문장 검색

Ea testamento, ut in Antiatis Historia scriptum est, Romulum regem, ut quidam autem alii tradiderunt, populum Romanum bonis suis heredem fecit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 7:1)
Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa vini usum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIV 1:1)
SIMPLICISSIMA suavitate et rei et orationis L. Piso Frugi usus est in primo Annali, cum de Romuli regis vita atque victu scriberet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIV 2:1)
Populus Romanus a rege Romulo in Caesarem Augustum septingentos per annos tantum operum pace belloque gessit, ut, si quis magnitudinem imperii cum annis conferat, aetatem ultra putet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 1:1)
"Iam finitimos agro pellere, civitates proximas evertere cum templis et altaribus, captos cogere, damnis alienis et suis sceleribus adolescere cum Romulo regibus ceteris et posteris ducibus disciplina communis est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:9)
Cedo, num, Scipio, barbarorum Romulus rex fuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 95:13)
facem Augustales subdidere, quod sacerdotium, ut Romulus Tatio regi, ita Caesar Tiberius Iuliae genti sacravit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장4)
Maelium, cui tribunatus plebis magis optandus quam sperandus fuerit, frumentarium divitem, bilibris farris sperasse libertatem se civium suorum emisse, ciboque obiciendo ratum victorem finitimorum omnium populum in servitutem perlici posse, ut senatorem concoquere civitas vix posset regem ferret, Romuli conditoris, ab dis orti, recepti ad deos, insignia atque imperium habentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 168:2)
funus imaginum pompa maxime inlustre fuit, cum origo Iuliae gentis Aeneas omnesque Albanorum reges et conditor urbis Romulus, post Sabina nobilitas, Attus Clausus ceteraeque Claudiorum effigies longo ordine spectarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 9장5)
occiso enim rege Marcellus tertia post Romulum patrem Feretrio Iovi opima suspendit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 5:3)
sed quia in civitate bellicosa plures Romuli quam Numae similes reges putabat fore iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiae vicis desererentur, flaminem Iovi adsiduum creavit insignique eum veste et curuli regia sella adornavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 211:1)
non enim, ut ab Romulo traditum ceteri servaverant reges, viritim suffragium eadem vi eodemque iure omnibus datum est, sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur et vis omnis penes primores civitatis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 445:2)
tertiaque arma patri suspendet capta quirino et tertia opima spolia suspendet patri, id est Iovi, 'capta Quirino', qualia et Quirinus ceperat, id est Romulus, de Acrone, rege Caeninensium, et ea Iovi Feretrio suspenderat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8591)
cuius is est tractus ductusque muri cum Romuli, tum etiam reliquorum regum sapientia definitus ex omni parte arduis praeruptisque montibus, ut unus aditus, qui esset inter Esquilinum Quirinalemque montem, maximo aggere obiecto fossa cingeretur vastissima, atque ut ita munita arx circumiectu arduo et quasi circumciso saxo niteretur, ut etiam in illa tempestate horribili Gallici adventus incolumis atque intacta permanserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 17:2)
Quare cogitato Romulum aut Pompilium aut Tullium regem, fortasse non tam illius te rei publicae paenitebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 70:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION