라틴어 문장 검색

ereptae conivgis hanc Hermionen quidam dicunt, cum Oresti esset desponsata, post a Menelao apud Troiam admirante virtutem Pyrrhi, esse illi promissam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3301)
Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus.
베로이아 사람 피로스의 아들 소파테르, 테살로니카 사람 아리스타르코스와 세쿤두스, 데르베 사람 가이오스, 티모테오, 아시아 사람 티키코스와 트로피모스가 바오로와 동행하였다. (불가타 성경, 사도행전, 20장4)
pater Priamus, rex Trōiae, et māter Hecuba eum vident ē mūrīs; fīlium vocant; Priamus clāmat:
트로이의 왕, 아버지 Priamus와 어머니 Hecuba는 성벽밖으로 그를 본다; 그들은 아들은 부른다; Priamus가 소리친다. (옥스포드 라틴 코스 1권, The death of Hector6)
omnēs prīncipēs convenīre iubet et ‘decem annos iam Troiam obsidemus,’ inquit;
모든 왕자들을 모이라고 명령하고는 말한다. '우리는 지금 10년동안 트로이를 포위하고 있다' (옥스포드 라틴 코스 1권, The fall of Troy3)
Graecī quī in īnsulā sunt nāvēs cōnscendunt et celeriter ad urbem Trōiam redeunt.
섬에 있는 그리스인들은 배를 타고 트로이의 도시로 빠르게 돌아온다. (옥스포드 라틴 코스 1권, The fall of Troy19)
diū terram quaerunt ubi novam Trōiam condere possunt; multōs labōrēs, multa perīcula subeunt; saepe dēspērat Aenēās.
그들은 새로운 트로이를 세울 수 있는 땅을 오랫동안 찾는다; 그들은 많은 역경과 많은 위험을 겪는다; 종종 Aeneas는 절망한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Polyphemus2)
ubi cēna cōnfecta est, Dīdō ‘age,’ inquit, ‘Aenēā, nārrā nōbīs Trōiae cāsum et omnēs labōrēs Trōiānōrum.’
저녁 식사가 마쳐지자, Dido는 말한다. '자, Aeneas여, 우리에게 트로이의 몰락과 트로이 인들의 모든 역경을 말해주세요.' (옥스포드 라틴 코스 1권, The meeting of Dido and Aeneas27)
Aiunt quidam paucos post excidium Troiae fugitantes Graecos ubique loca haec occupasse tunc vacua.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 5:1)
Et post interneciva certamina, ad usque finem diei protenta, cum iam noctis esset initium, per acervos caesorum et scaturigines sanguinis aegre defensum caligine tenebrarum extrahitur corpus, ut apud Troiam quondam super comite Thessali ducis exanimi socii Marte acerrimo conflixerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 9:1)
Deinde ut hostibus (si erupissent usquam) vel conspicantibus procul timorem multitudinis maioris incuteret, laxatis cuneis iumenta dilatavit et homines, ut decimo paene lapide postremi dispararentur a signiferis primis, quod arte mira saepe fecisse, Pyrrhus ille rex dicitur Epirotes, opportunis in locis castra metandi, armorumque speciem diffundendi ex industria vel attenuandi perquam scientissimus, ut ubi convenisset plures aestimarentur aut pauci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 3:1)
civitas Ambrosii velut Troia stabat,
(ARCHIPOETA, IX47)
Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas Ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, Ultus avos Troiae, templa intemerata Minervae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 15:2)
quae licet honestior ratio sit, quam pronunciandi licentia, quum ipsi pro se dicant se minime confundere inquisitionem, ut Pyrrho fecit et Ephectici, sed habere quod sequantur ut probabile, licet non habeant quod teneant ut verum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:3)
Humphredus capit Trojam, et facit castrum in Bachareza.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1048 6:2)
Abiligardus comes ivit super Trojam, et fugavit Boamundum filium Roberti Ducis, et obsedit, et cepit Asculum, et iterum Robertus Dux recuperavit eam.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1079 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION