라틴어 문장 검색

ubi cēna cōnfecta est, Dīdō ‘age,’ inquit, ‘Aenēā, nārrā nōbīs Trōiae cāsum et omnēs labōrēs Trōiānōrum.’
저녁 식사가 마쳐지자, Dido는 말한다. '자, Aeneas여, 우리에게 트로이의 몰락과 트로이 인들의 모든 역경을 말해주세요.' (옥스포드 라틴 코스 1권, The meeting of Dido and Aeneas27)
fontem timavi amant poetae rem unius sermonis circumlocutionibus dicere, ut pro Troia dicant 'urbem Troianam', pro Buthrotio 'arcem Buthroti'. sic et modo pro Timavo ait 'fontem Timavi', et paulo post 'urbem Patavi', id est Patavium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2441)
hinc nomen campanae ducitur urbi iste quidem hoc dicit, sicut Ovidius, qui Capyn de Troianis esse commemorat ille dedit Capyi repetita vocabula Troiae, Coeliusque Troianum Capyn condidisse Capuam tradidit eumque Aeneae fuisse sobrinum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1455)
bene ergo Venus medio usa est genere loquendi, ut utrumque significaret, et antiquae reditum Troiae et imperium Italiae, quod Troianis Iuppiter ad similitudinem Troiae fore promiserat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 604)
et bellum utrimque summa ope parabatur, civili simillimum bello, prope inter parentes natosque, Troianam utramque prolem, cum Lavinium ab Troia, ab Lavi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 232:2)
serves Troia fidem magnificentius, quam si diceret 'Troiani'. serves Troia fidem quia quod rex promittit videtur res publica polliceri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1611)
trosque parens Troianorum rex, Ganymedis pater, a quo Troia nominata est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 361)
abductique sunt equi, quibus pendebant fata Troiana, ut, si pabulo Troiano usi essent vel de Xantho Troiae fluvio bibissent, Troia perire non posset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4693)
qui cum ad Troiae venisset auxilia clausisque iam portis tentoria locavisset in litore, Dolone prodente Troiano, qui missus fuerat speculator, a Diomede et Vlixe est interfectus, qui et ipsi speculatum venerant;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4692)
nam ideo ait 'Assaracique larem', id est familiae nostrae vel generis proprium, vel quos nos Troiani praecipue colimus, de quibus ait Phrygiique penates, quos mecum a Troia mediis ex ignibus urbis extuleram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2564)
Troianoque a sanguine clarus acestes cum Laomedon promissam murorum mercedem Neptuno et Apollini denegasset, Neptunus iratus Troiae inmisit cetos quod eam vastaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5501)
aut certe 'avos Troiae', non quos Troia habuit avos, sed qui de Troia fuerunt, id est avos Troianorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8402)
quod malum Troiani passi sunt nece filiarum, quas belua comedebat, donec apertiore responso Hesiona Laomedontis filia monstro exponeretur, quam Hercules Troia eversa liberavit et amico suo Telamoni dedit uxorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 314)
casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene ad Troiam amisso quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum, euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Enetos Troianosque eas tenuisse terras.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 18:1)
iubet eōs bellum in Trōiānōs parāre.
그들에게 트로이인들과의 전쟁을 준비하라고 명령한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Flavius' story: The seige of Troy2)

SEARCH

MENU NAVIGATION