라틴어 문장 검색

Plinius et Cluvius nihil dubitatum de fide praefecti referunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 20장3)
Tradit Cluvius ardore retinendae Agrippinam potentiae eo usque provectam ut medio diei, cum id temporis Nero per vinum et epulas incalesceret, offerret se saepius temulento comptam et incesto paratam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 2장1)
sed quae Cluvius eadem ceteri quoque auctores prodidere, et fama huc inclinat, seu concepit animo tantum immanitatis Agrippina, seu credibilior novae libidinis meditatio in ea visa est quae puellaribus annis stuprum cum Lepido spe dominationis admiserat, pari cupidine usque ad libita Pallantis provoluta et exercita ad omne flagitium patrui nuptiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 2장4)
Memmio Regulo et Verginio Rufo consulibus natam sibi ex Poppaea filiam Nero ultra mortale gaudium accepit appellavitque Augustam dato et Poppaeae eodem cognomento.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장1)
Verginium Rufum claritudo nominis expulit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장12)
nam Verginius studia iuvenum eloquentia, Musonius praeceptis sapientiae fovebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장13)
e provinciis Hispaniae praeerat Cluvius Rufus, vir facundus et pacis artibus, bellis inexpertus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장2)
tarde a Nerone desciverant, nec statim pro Galba Verginius.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장6)
dux deerat abducto Verginio per simulationem amicitiae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장10)
quies et Illyrico, quamquam excitae a Nerone legiones, dum in Italia cunctantur, Verginium legationibus adissent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 9장8)
e quibus Valens infensus Galbae, tamquam detectam a se Verginii cunctationem, oppressa Capitonis consilia ingrate tulisset, instigare Vitellium, ardorem militum ostentans:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장9)
merito dubitasse Verginium equestri familia, ignoto patre, imparem si recepisset imperium, tutum si recusasset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장14)
et in Verginium favor cuicumque alii profuturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 53장8)
idem ex Hispania adlatum laudatusque per edictum Cluvius Rufus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장2)
proximos mensis Verginio destinat ut aliquod exercitui Germanico delenimentum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION