라틴어 문장 검색

Et ait Achab: " Per quem? ". Dixitque ei: " Haec dicit Dominus: Per pedisequos principum provinciarum ". Et ait: " Quis incipiet proeliari? ". Et ille dixit: " Tu ".
“누구를 시키시렵니까?” 하고 아합이 묻자 예언자가 대답하였다. “주님께서 이렇게 말씀하십니다. ‘지방 장관들의 젊은 부하들을 시켜서 할 것이다.’” 아합이 다시 “누가 공격을 시작할까요?” 하고 묻자, “임금님이십니다.” 하고 예언자가 대답하였다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 20장14)
quem se a pedisequo in stipe Apollinis accepisse Cato confessus est.
(아풀레이우스, 변명 40:13)
Virgo autem Vestalis simul est capta atque in atrium Vestae deducta et pontificibus tradita est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine capitis minutione e patris potestate exit et ius testamenti faciundi adipiscitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 10:1)
Virgo Vestalis neque heres est cuiquam intestato, neque intestatae quisquam, sed bona eius in publicum redigi aiunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 19:2)
Sacerdotem Vestalem et flaminem Dialem in omni mea iurisdictione iurare non cogam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 32:2)
Troianam sola Minervam virginitas Vestalis adit flammasque tuetur:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:197)
Sed sive fundum locuples' mercatus est, e turba pedisequorum lecticariorumque defectissimurn annis et viribus in agrum relegat, cum istud opus non solum scientiam, sed et viridem aetatem cum robore corporis ad labores sufferendos desideret;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 12:2)
missus est praetor qui domi interrogaret, cum virgines Vestales in foro et iudicio audiri, quotiens testimonium dicerent, vetus mos fuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장10)
utque glisceret dignatio sacerdotum atque ipsis promptior animus foret ad capessendas caerimonias decretum Corneliae virgini, quae in locum Scantiae capiebatur, sestertium viciens, et quotiens Augusta theatrum introisset ut sedes inter Vestalium consideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 16장9)
et Vibidiam, virginum Vestalium vetustissimam, oravit pontificis maximi auris adire, clementiam expetere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 32장5)
defunctaque virgo Vestalis Laelia, in cuius locum Cornelia ex familia Cossorum capta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 22장6)
obviae fuere et virgines Vestales cum epistulis Vitellii ad Antonium scriptis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장5)
dein virgines Vestales cum pueris puellisque patrimis matrimisque aqua e fontibus amnibusque hausta perluere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장6)
semper eum pedisequi cum nummis sunt secuti, ut, si quis opis eius indigeret, haberet quod statim daret, ne differendo videretur negare.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 2:1)
namque in ea erant pueri litteratissimi, anagnostae optimi et plurimi librarii, ut ne pedisequus quidem quisquam esset, qui non utrumque horum pulchre facere posset, pari modo artifices ceteri, quos cultus domesticus desiderat, apprime boni.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 13장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION