라틴어 문장 검색

quem tu librum, Aemiliane, si nosses ac non modo campo et glebis, uerum etiam abaco et puluisculo te dedisses, mihi istud crede, quanquam teterrimum os tuum minimum a Thyesta tragico demutet, tamen profecto discendi cupidine speculum inuiseres et aliquando relicto aratro mirarere tot in facie tua sulcos rugarum.
(아풀레이우스, 변명 15:7)
suis parabat viscum fartim concisum et pulpam frustatim consectam et abacum pascuae iurulentae et quod naribus iam inde ariolabar, tuccetum perquam sapidissimum.
(아풀레이우스, 변신, 2권 7:3)
Postea vero Londinum reversus est, comitem Surriae locumtenentem suum in partibus relinquens, et Richardum Tunstallum militem auratum principalem suum commissarium constituens ad subsidium levandum, cuius ne dodrantem quidem remisit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 2:9)
Propter hoc crimen et alia quaedam ei imputata, condemnatus est in summa bis mille librarum, cumque vir esset animosus et prioribus vexationibus induratus, ne dodrantem quidem solvere voluit, et simul (ut videtur) verbis quibusdam contumacibus in eiusmodi prosecutiones invectus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:23)
nam commode proseinditur duabus, una iteratur, tertiatur dodrante, in liram satum redigitur quadrante operae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 8:4)
Avarius quidam dupondio et dodrante altum sulcum, latum pedum quinque faciunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 5:1)
Quod deinde cum est factum, fossor insequitur, scrobemque alternis omissis in ordinem spatiis a calamo ad proximum calamum non minus altum quam duo pedes et semissem planis locis refodit, acclivibus in dupondiumet dodrantem, praecipitibus etiam in tres pedes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 2:1)
Ac tamen 1 nec maior pede nee dodrante minor esse debet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 1:3)
Vallis et uliginosi campi situs patitur etiam trigemmem, qui est paulo minor dodrante, longior utique semipede.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 2:1)
quippe seminibus vineaticis nimium me profundos censuisse fieri scrobes adiecto dodrante super altitudinem bipedaneam, quam Celsus et Atticus prodiderant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 1:2)
Sed non est dupondii et dodrantis altitudo, quae istud efficere possit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 8:1)
In altitudinem dodrantis castanea de-pressis sulcis committitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 2:4)
Partes tres quartae pedes unum et viginti milia et sexcentos, hoc est dodrans, in quo sunt scripula CCXVI.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 11:6)
Sed arboris maritandae causa scrobis viviradici fieri debet latus pedum duorum, altus levi terra totidem pedum (gravi, dupondio et dodrante) longus pedum sex aut minimum quinque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 18:4)
Si nec hoc profuit, tres caprifici aridi conteruntur, et eum dodrante aquae calidae dantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION