라틴어 문장 검색

"Nam cum a cena me serius aliquanto reciperem potulentus alioquin, quod plane verum crimen meum non diffitebor, ante ipsas fores hospitii (ad bonum autem Milonem civem vestrum devorto) video quosdam saevissimos latrones aditum temptantes et domus ianuas cardinibus obtortis evellere gestientes claustrisque omnibus, quae accuratissime affixa fuerant, violenter evulsis secum iam de inhabitant tium exitio deliberantes."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:7)
gloriatum enim assidue in commemoranda sua pietate, ad ulciscendam necem matris et fratrum introisse se cum pugione cubiculum Tiberi[i] dormientis et misericordia correptum abiecto ferro recessisse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 3:2)
Obtorto collo me in ius trahis, ut aut probem, quod nolo, aut multorum invidiam subeam.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:3)
Nec mirum, si in plateis et in foro rerum venalium pictus ariolus stultorum verberet nates et obtorto fuste dentes mordentium quatiat, cum venenata spurcaque doctrina Romae invenerit, quos induceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 9:3)
sed tamen ego de mea nunc, non de aliorum facultate disputo confiteorque me, si quae premat res vehementius, ita cedere solere, ut non modo non abiecto, sed ne reiecto quidem scuto fugere videar, sed adhibere quandam in dicendo speciem atque pompam et pugnae similem fugam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 294:4)
quam bene, nihil ad rem, sed genus scribendi id fuit quod nemo abiecto animo facere posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 40 4:15)
Sicut et Petronius ait obtorto valgiter labello
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, X*3)
it pectore summo flexilis obtorti per collum circulus auri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:8)
Nec mora, Cyllenius illum collo obtorto trahit ad inferos, a caelo illuc unde negant redire quemquam.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 9:25)
"quatiunt impulsibus illi nunc freta, nunc muros, sed nec spumantia cedunt aequora, et incussae redeunt a turribus hastae, ipse graves fluctus clavumque audire negantem lassat agens Tiphys palletque et plurima mutat imperia ac laevas dextrasque obtorquet in undas proram navifragis avidam concurrere saxis, donec ab extremae cuneo ratis Aesone natus Palladios oleae, Mopsi gestamina, ramos extulit et socium turba prohibente poposcit foedera;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권152)
rapi te obtorto collo mavis an trahi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 634)

SEARCH

MENU NAVIGATION