라틴어 문장 검색

8. Cum Perkinus hunc nuncium accepisset, coepit iterum se erigere, et cum consiliariis suis rem communicavit, ex quibus tres plurimum apud eum poterant, Hernus sercorum propola, qui obaeratus profugerat, Skeltonus scissor, et Astleius notarius.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 8:1)
22. Verum interea (ne rex obdormisceret) comes Suffolciae in nuptiis Arthuri propter spendidas vestes et alios sumptus obaeratus, animum iterum adiicit ut fieret eques erraticus et in regionibus exteris nova facinora experiretur, unde cum fratre suo in Flandriam rurus aufugit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 26:1)
tum certe per hanc instantiam decisoriam abjudicanda est assertio quod fluxus et refluxus maris, de quo inquiritur, fiat per motum progressivum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:4)
tum certe per hanc instantiam decisoriam potest recipi sublatio per vim magneticam, aliter prorsus abjudicanda est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 349:5)
Ut verbo dicamus, nec mercator aliquis obaeratus, nec decoctor rei familiaris occultus tot artificiis se muniet ad divitias simulandas, quot homines isti, vera prudentia destitui, utuntur ad prudentiae suae opinionem tuendam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:21)
In perplexa et obaerata re familiari liberandi perinde sibi quis obesse poterit nimia festatione ac dilatione nimia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:19)
aliud vulgus obaeratorum aut clientium arma cepit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 42장3)
copiam vendendi secuta vilitate, quanto quis obaeratior, aegrius distrahebant, multique fortunis provolvebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장5)
igitur abiudicatis agris orta adversus iudicem invidia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 18장3)
uillam in Nemorensi a fundamentis incohatam magnoque sumptu absolutam, quia non tota ad animum ei responderat, totam diruisse, quanquam tenuem adhuc et obaeratum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 46장 1:3)
ubi plus mali quam boni reperio, id totum abiudico atque eicio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 102:4)
Quanto melius ac iustius in promptu habere merita amicorum et offerre, non ingerere, nec obaeratum se iudicare, quoniam beneficium commune vinculum est et inter se duos adligat !
(세네카, 행복론, Liber VI 203:1)
nam id quoque, quod tamquam alienum abiudicatur, aliter illius est.
(세네카, 행복론, Liber VII 36:4)
laeti ergo audiere patres Ardeatium populum ob iniuriam agri abiudicati descisse, et Veientes depopulatos extrema agri Romani, et Volscos Aequosque ob communitam Verruginem fremere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 5:1)
fugere senatum testes tabulas publicas census cuiusque, quia nolint conspici summam aeris alieni, quae indicatura sit demersam partem a parte civitatis, cum interim obaeratam plebem obiectari aliis atque aliis hostibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 287:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION