라틴어 문장 검색

Ac propterea, oblitteratis et abolitis nativae pietatis elementis, quicquid ita educati liberi amare patrem atque matrem videntur, magnam fere partem non naturalis ille amor est, sed civilis et opinabilis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 24:2)
Veruntamen honoris causa ab ordinibus regni tunc mandatum est ut quaecunque archiva et memoriae condemnationis regis aliquam facerent mentionem obliterarentur, cancellarentur, et penitus abolerentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 18:4)
si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita est fides, et abolita est promissio.
율법에 따라 사는 사람들이 상속자라면, 믿음은 의미가 없어지고 약속은 무효가 됩니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 4장14)
Verum his in quibus omnem virtutis sensum oblitteravit impietas, ratio quae in eis exstingui non potuit, ipsum amicitiae et societatis affectum non reliquit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:1)
Neque enim ideo pudicitia coniugalis virtus non est, quia praecellit continentia vidualis, quibus licet sancta praeferatur virginitas, earum tamen gratiam non oblitterat.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:28)
Cuius amorem, cuius gratiam, cuius amicitiam non corrumperent, non minuerent, non obliterarent?
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:27)
Amicitiam tamen eorum non subito nec pravedivellas, sed paulatim per dissuetudinem eam derelinquas atque aboleas,non dicendo causas quare ab eo divertere, velut in Ovidio De RemedioAmoris legi, qui dixit, Nec causas aperi quare divortia malis Nec quid doleas, clam tamen usque dole.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:22)
Per dissuetudinem enim aboletur amicitia;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:27)
Nam si fama duravit, difficile postea aboletur vel tollitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 24:7)
Quid igitur accusamus mortem, quae aut vitae pretium luit, aut abolet ejus dolorem atque cruciatum?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 2:18)
Delectatur eo, si quis mortificet peccatum suum, oblitteret culpam suam, sepeliat atque abolefaciat iniquitates suas.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:7)
addito enim numero, fit alius numerus, aboletur superior:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 4:4)
Adjecit, inquit, parere Abel, hoc est, meliorem Eva quae graviter ante peccaverat, ex se generavit sententiam ut superioris sententiae aboleret errorem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:2)
Et ubi abominatio aboletur, sanctificatio congregatur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:2)
Aboleatur resurrectio terrena, ut coelestis gratia redundet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION