라틴어 문장 검색

Sic enim, quod a vobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et extinguere cum periculo quoque aversi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia devenustet, quod quidem faciunt eadem vecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur ut fetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur, ne aequor illud ventris inrugetur ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 9:1)
verum ubi vementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra videmus sudoresque ita palloremque existere toto corpore et infringi linguam vocemque aboriri, caligare oculos, sonere auris, succidere artus, denique concidere ex animi terrore videmus saepe homines;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:8)
M. Aburius tribunus plebis si quid de ea re ante M. Aemilii consulis adventum decerneretur intercessurum se ostendit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 32:1)
sed cum audisset consulem M. Aemilium, litteris M. Aburii tribuni plebis acceptis de remissa intercessione, ipsum ad impediendum triumphum Romam venientem aegrum in via substitisse, ne plus in triumpho certaminum quam in bello haberet, praetulit triumphi diem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 54:2)
praetores inde facti M. Popilius Laenas, P. Licinius Crassus, M. Cornelius Scipio, L. Papirius Maso, M. Aburius, L. Aquilius Gallus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 157:1)
praetores L. Papirius Maso urbanam, M. Aburius inter peregrinos sortiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 169:3)
in eam rem legati ad Masinissam Carthaginiensesque missi L. Postumius Albinus, Q. Terentius Culleo, C. Aburius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 373:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION