라틴어 문장 검색

Sic enim, quod a vobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et extinguere cum periculo quoque aversi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia devenustet, quod quidem faciunt eadem vecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur ut fetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur, ne aequor illud ventris inrugetur ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 9:1)
paucos deinde post dies, ubi coeperit fruticare,omnis alterius generis herbas eruncato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 28:5)
nam in agris siccis et apricis, simul ac primum sartionem pati queant segetes, debere eas permota terra adobrui, ut fruticare possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 2:2)
Nam quae vinculis praeparatur, potest annicula praecidi ad semissem supra duos pedes, ut e trunco fruticet et in bracchia velut humilis vinea disponatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 31장 2:5)
vultus gravis, horrida siccae silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci, sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX6)
verum ubi vementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra videmus sudoresque ita palloremque existere toto corpore et infringi linguam vocemque aboriri, caligare oculos, sonere auris, succidere artus, denique concidere ex animi terrore videmus saepe homines;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:8)
itaque quam fruticetur vides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 4:5)
plurimus hic Briareus populoso corpore pugnat, cognatam portans aciem, cui vertice ab uno cernas ramosis palmas fruticare lacertis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium12)
coram te Caramallus aut Phabaton clausis faucibus et loquente gestu nutu, crure, genu, manu, rotatu toto in schemate vel semel latebit, sive Aeetias et suus Iason inducuntur ibi ferusque Phasis, qui iactos super arva Colcha dentes expavit, fruticante cum duello spicis spicula mixta fluctuarent;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium59)
pilis infra narium antra fruticantibus cotidiana succisio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:8)
quae cuncta virgulta tumultuatim super amnicos margines soli bibuli suco fota fruticaverant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION