라틴어 문장 검색

a quodam colono fictae vaticinationis mendacio pinguissimum deposcunt arietem, qui deam Syriam esurientem suo satiaret sacrificio, probeque disposita cenula balneas obeunt ac dehinc lauti quendam fortissimum rusticanum, industria laterum atque imis ventris bene praeparatum, comitem cenae secum adducunt paucisque admodum praegustatis olusculis, ante ipsam mensam spurcissima illa propudia ad illicitae libidinis extrema flagitia infandis uriginibus offerantur, passimque circumfusi nudatum supinatumque iuvenem execrandis oribus flagitabant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 17:3)
Sic enim, quod a vobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et extinguere cum periculo quoque aversi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia devenustet, quod quidem faciunt eadem vecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur ut fetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur, ne aequor illud ventris inrugetur ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 9:1)
verum ubi vementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra videmus sudoresque ita palloremque existere toto corpore et infringi linguam vocemque aboriri, caligare oculos, sonere auris, succidere artus, denique concidere ex animi terrore videmus saepe homines;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:8)
Ceterum superius pleramque nobilitatem haec propudia celebrare conquestus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 8:2)
"Haec et huiusmodi propudia nobis non licet nec audire, etiam pluribus turpe defendere est:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:1)
Adhuc loquebatur, cum crepuit ostium impulsum, stetitque in limine barbis horrentibus nauta et moraris inquit Eumolpe, tanquam propudium ignores.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 99:10)
ut pulsat propudium!
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 17)
Quid ais, propudium?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 380)
tun audes etiam servos spernere, propudium?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 267)

SEARCH

MENU NAVIGATION