라틴어 문장 검색

ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum, quod proicitur de vulva matris suae; ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra ".
미르얌을, 살이 반은 뭉그러진 채 모태에서 죽어 나온 아이처럼 저렇게 놓아두지 말아 주십시오.” (불가타 성경, 민수기, 12장12)
Sicut limax, quae tabescens transit, sicut abortivum mulieris, quod non vidit solem.
녹아내리는 달팽이처럼, 햇빛을 못 보는, 유산된 태아처럼 되게 하소서. (불가타 성경, 시편, 58장9)
Si genuerit quispiam centum liberos et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non sit satiata bonis substantiae suae, immo et sepultura careat, de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus.
사람이 자식을 백 명이나 낳고 그의 수명이 다하도록 오랜 세월을 산다 하여도 그의 갈망이 행복으로 채워지지 않고 또한 그가 제대로 묻히지 못한다면 내가 말하건대, 그보다는 유산아가 더 낫다. (불가타 성경, 코헬렛, 6장3)
Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea? Aut exaltabitur serra contra eum, qui trahit eam? Quomodo si agitet virga elevantem eam, et exaltet baculus eum, qui non est lignum.
도끼가 도끼질하는 사람에게 뽐낼 수 있느냐? 톱이 톱질하는 사람에게 으스댈 수 있느냐? 마치 몽둥이가 저를 들어 올리는 사람을 휘두르고 막대가 나무도 아닌 사람을 들어 올리려는 것과 같지 않으냐? (불가타 성경, 이사야서, 10장15)
Non enim in serris trituratur nigella, nec rota plaustri super cuminum circuit; sed in virga excutitur nigella, et cuminum in baculo.
또 검정풀을 타작기로 떨지도 않고 소회향 위로 수레바퀴를 굴리지도 않는다. 오히려 검정풀은 막대기로, 소회향은 작대기로 두드린다. (불가타 성경, 이사야서, 28장27)
novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi.
맨 마지막으로는 칠삭둥이 같은 나에게도 나타나셨습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 15장8)
Nec motu subito quod concipit exprimit actu, Nec quod mens gignit subitos deducit in actus, Nam, si conceptum pariat mens ipsa, priusquam Formam suscipiat conceptus mentis in aluo, Vel firmum capiat mentis matrice sigillum, Nutritumque diu racionis fomite uiuat, Fetus abortiuus subito decurret ad ortus, Non uita dignus proprio morietur in ortu, Vel uiuens saltem lugebit crimina forme.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:31)
Conclusae vero saepissime metu fulgurum inanescunt, aut debilia pariunt, aut certe vitiis diffluunt abortivis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 86:3)
Oscitatio in nixu letalis est, sicut sternuisse a coitu abortivum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 24:2)
frons, subsidia, cuneus, orbis, globus, forfices, serra, alae, turres.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IX 2:2)
STARET in arbusto dum simia more uetusto, Arte uidet serrae pro consuetudine terrae Grande procul scindi robur super ardua Pindi:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:1)
impensi sacris Decii prorumpite bustis Torquatique truces animosaque pauperis umbra Fabricii tuque o, qui forte inferna piorum iugera et Elysias scindis, Serrane, novales.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:276)
si minus, serra desecari, et plagam falce allevari oportebit, eamque plagam luto paleato contegi, ne sole aut pluviis infestetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 13:4)
tum ramos novellos proceros et nitidos, quos comprehensos manus possit circum-venire, hoc est manubrii crassitudine, feracissimis arboribus adimito, et quam recentissimas taleas recidito, ita ne corticem aut ullam aliam partem, quam qua serra praeciderit, laedas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 2:1)
Taleae deinde sesquipedales serra praecidantur, atque earum plagae utraque parte falce leventur, et rubrica notentur, ut sic quemadmodum in arbore steterat ramus, ita pars recte et cacumine caelum spectans deponatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION