라틴어 문장 검색

Praedicatio deinde ad plebem de praeuaricationis emendatione conuertitur, omniumque sententia prauitatis auctores, qui erant expulsi insula, sacerdotibus adducuntur ad mediterranea deferendi, ut et regio absolutione, et illi emendatione fruerentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:8)
Tandem ego eius immoderate anxietati admodum compatiens, et de dolo quem fecerat amor tanquam de summa proditione me ipsum vehementer accusans, conveni hominem supplicando et promittendo quamcunque super hoc emendationem ipse constitueret, nec ulli mirabile id videri asserens, quicumque vim amoris expertus fuisset, et qui quanta /f.5rd/ ruina summos quoque viros ab ipso statim humani generis exordio mulieres deiecerint memoria retineret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 8:1)
Quem ex nomine lacrymabili et humili voce compellans, ad auxilium suae emendationis adesse commonuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:5)
» Hoc quidem decretum plurimi transgredientes severe a judicibus constitutis correpti sunt, alii vinculati, alii virgis caesi, alii tonsi et cauteriati ad correctionem et emendationem totius legionis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 114:7)
Itaque Scriptura docente, cognovimus quia mors absolutio est animae et corporis, et quaedam hominis separatio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:3)
si vita oneri, mors absolutioni:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 3:2)
Plerique criminum suorum absolutione laetantur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 5:1)
4), absolutio est et separatio animae et corporis:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 4:12)
Sit saltem verecundia, ubi non est absolutio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:10)
ut etiam si in lubrico sit adhuc positus delinquendi, det tamen emendationis insigne.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:9)
Veritatis enim absolutio semper est simplex.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 13:2)
Sed accidebat non numquam, ut opulenti pulsantes praesidia potiorum, eisdemque tamquam ederae celsis arboribus adhaerentes, absolutionem pretiis mercarentur immensis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 9:2)
Residui ducti Mediolanum, excruciatique tormentis, et confessi inter epulas petulanter se quaedam locutos, iussi sunt attineri poenalibus claustris, sub absolutionis aliqua spe (licet incerta). Protectores vero pronuntiati vertere solum exilio, ut Marino eisdem consciis mori permisso, veniam Arbetione meruere precante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 11:1)
Et si voluntate matrem tuam finxeris occidisse, multas tibi suffragari absolutionem lectiones reconditas pollicentur, si te senserint esse nummatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 12:2)
Petebat etiam, ut conventus comitum imperatoris atque suorum iuxta terminos regni sui trans Albim fieret, in quo res invicem gestae proferri et emendatione digna inter partes enumerari potuissent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 192:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION