라틴어 문장 검색

Coacervavi mihi etiam argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum, feci mihi cantores et cantatrices et delicias filiorum hominum, scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda
나는 또 나를 위하여 은과 금, 임금들의 소유물과 영토를 모아들였다. 나를 위하여 남녀 소리꾼들과 인간의 아들들의 즐거움인 궁녀들을 더 많이 두었다. (불가타 성경, 코헬렛, 2장8)
et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum ?
장터에서 돌아온 뒤에 몸을 씻지 않고서는 음식을 먹지 않는다. 이 밖에도 지켜야 할 관습이 많은데, 잔이나 단지나 놋그릇이나 침상을 씻는 일들이다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 7장4)
feci mihi cantores et cantatrices,et delitias filiorum hominum, sciphos, et urceos in ministerio ad vinafundenda;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 91:5)
nam dicitur ante horam diei secundam ieiunus adhuc et abstemius testimonium istud uendidisse.
(아풀레이우스, 변명 56:2)
et instantia validiore vinum iam inmixtum, sed modico tepefactum vapore, sauciis illis et crapula vinolentiaque madidis ipse abstemius non cessat impingere.
(아풀레이우스, 변신, 7권 10:7)
Qui de victu atque cultu populi Romani scripserunt mulieres Romae atque in Latio aetatem abstemias egisse, hoc est vino semper, quod temetum prisca lingua appellabatur, abstinuisse dicunt, institutumque ut cognatis osculum ferrent deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, si bibissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 2:1)
Nuper die quarto, ut recordor, et certe Aquarium urceum unicum domi fregit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 11:3)
Prandium autem abstemium, in quo nihil potatur, caninum dicitur, quoniam canis vino caret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 17:1)
Si forte in medio positorum abstemius herbisuiuis et urtica, sic uiues protinus, ut teconfestim liquidus Fortunae riuus inauret,uel quia naturam mutare pecunia nescit uel quia cuncta putas una uirtute minora.
(호라티우스의 첫번째 편지, 125)
Paene lapsus sum ad aliam materiam et currente rota, dum urceum facere cogito, amphoram finxit manus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:1)
Nuper die quarto, ut recordor, et certe Aquarium urceum unicum domi fregit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 24:4)
Hanc tibi virtutem fracta facit urceus ansa, Et tristis nullo qui tepet igne focus, Et teges et cimex et nudi sponda grabati, Et brevis atque eadem nocte dieque toga.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVI2)
Fuisse gerres aut inutiles maenas Odor inpudicus urcei fatebatur, Qualis marinae vix sit aura piscinae.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXII8)
Hic tibi donatur pansa ruber urceus ansa.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CVI Urceus fictilis1)
re vera autem abstemius fuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 145)

SEARCH

MENU NAVIGATION