라틴어 문장 검색

Qui, accitis Zabulon et Nephthali in Cedes, ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Deboram in comitatu suo.
바락은 즈불룬과 납탈리 지파를 케데스로 소집하였다. 그리하여 만 명이 바락의 뒤를 따라 올라가는데, 드보라도 그와 함께 올라갔다. (불가타 성경, 판관기, 4장10)
qui erat cum proconsule Sergio Paulo, viro prudente. Hic, accitis Barnaba et Saulo, quaesivit audire verbum Dei;
그는 슬기로운 사람인 세르기우스 바오로 총독의 수행원 가운데 하나였다. 총독은 바르나바와 사울을 불러 하느님의 말씀을 듣기를 원하였다. (불가타 성경, 사도행전, 13장7)
Historia vero testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuntia vetustatis, qua voce alia nisi oratoris immortalitati commendatur?
이 웅변가 말고 다른 이의 목소리가 진실로 시간의 목격자요, 진리의 빛이자, 기억의 생명이요, 삶의 스승이고, 과거의 전령인 역사를 영원으로 인도하고 있는가? (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 36:1)
deinde togātus cum nūntiīs ad senātum festīnat.
그리고나서 토가를 입은 그는 심부름꾼들과 함께 원로원을 향해 서두른다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Cincinnātus33)
VII. Quapropter circumspectus plurimum, accito uno ex commilitonibus, eum ad regem, huiusmodi curarum tumultibus expeditum, dirigit, qui exploret, quae sit ei summa rei familiaris, improvisum, ut contigit, quaerens subiugare tormentis, si eius nollet obtemperare feralibus edictis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:1)
Jam omnia inter se haec nuntia aeque videntur ut fiant.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 8:9)
qui Petrum, vacua et deserta civitate relicta, in urbem Sternitz cum omni comitatu suo profectum repererunt, ex edicto imperatori haec illi nuntia ferentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 28:3)
Imperator audito Petro de casu et obsidione suorum, motus est misericordia, et undique Turcopolis accitis, et [0405B] cunctis nationibus regni sui, praecepit sub omni festinatione trans brachium maris fugitivis et obsessis Christianis subvenire, et Turcos ab obsidione expugnatos effugare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 46:4)
Ubi legati imperatoris illis occurrerunt, in haec verba nuntia deferentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:5)
Ubi nuntia illi allata sunt, quemodo imperator Hugonem Magnum, fratrem regis Franciae, Drogonem et Clareboldum, in vinculis et carcere tenuisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:16)
Et sic inter haec nuntia hinc et hinc, quindecim dies evoluti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:12)
Tandem ex consilio suorum, quarta die obsidionis transacta, idem Solymanus duos ex suis sub falsa specie Christiana in morem peregrinorum ad explorandam virtutem et actus Christiani exercitus direxit, qui custodibus arcis, et defensoribus Nicaeae urbis, in hunc modum nuntia deferrent:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 50:4)
Hic amara et gravia nuntia retulit dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 80:3)
His visis, hostiles vires accitas ab his qui noctu, caede Christianorum facta, effugerant, existimabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 28:3)
Inducto tam honorifice viro, et gloriose portis civitatis et hospitio cum suis constituto, dux, qui cum consilio duodecim senatorum ad resistendum adversariis civitatis eum acciverat, indignatus super laudibus et honoribus, quos illi populus et senatus exhibuerat, sub arcano cordis sui graviter coepit ei invidere;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION