라틴어 문장 검색

en venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
내 속은 바람구멍 없는 술통 같고 새 술 부대처럼 터져 버리려 하네. (불가타 성경, 욥기, 32장19)
semitam meam et accubitum meum investigasti Et omnes vias meas perspexisti,
제가 길을 가도 누워 있어도 당신께서는 헤아리시고 당신께는 저의 모든 길이 익숙합니다. (불가타 성경, 시편, 139장3)
Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
(여자) 임금님이 잔칫상에 계시는 동안 나의 나르드는 향기를 피우네. (불가타 성경, 아가, 1장12)
Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.
열흘 갈이 포도밭이 포도주 한 밧밖에 내지 못하고 한 호메르의 씨앗이 곡식 한 에파밖에 내지 못하리라.” (불가타 성경, 이사야서, 5장10)
Haec dicit Dominus: " Vade et eme lagunculam figuli testeam et accipe de senioribus populi et de senioribus sacerdotum
주님께서 이렇게 말씀하셨다. “가서 옹기장이의 단지를 하나 사라. 그러고 나서 백성의 원로들과 원로 사제 몇을 데리고, (불가타 성경, 예레미야서, 19장1)
Et conteres lagunculam in oculis virorum, qui ibunt tecum,
그때 너는 함께 간 사람들이 보는 앞에서 단지를 깨뜨려라. (불가타 성경, 예레미야서, 19장10)
Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos:
예수님께서는 초대받은 이들이 윗자리를 고르는 모습을 바라보시며 그들에게 비유를 말씀하셨다. (불가타 성경, 루카 복음서, 14장7)
Propterea, ecce, dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei stratores laguncularum; et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagunculas eorum collident.
내가 그를 쏟아 부을 사람들을 보내리니, 이제 그를 쏟아 버릴 때가 온다. 주님의 말씀이다. 그들은 그의 그릇을 비우고, 그의 술독을 산산조각 낼 것이다. (불가타 성경, 예레미야서, 48장12)
Dices ergo ad eos sermonem istum: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te: "Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino?".
너는 그들에게 이 말을 하여라. “주 이스라엘의 하느님께서 이렇게 말씀하신다. ‘항아리마다 술이 가득 찰 것이다. 그러면 그들이 너에게 ′항아리마다 술이 가득 차야 한다는 걸 우리가 모르는 줄 아느냐?′ 하고 말할 것이다. (불가타 성경, 예레미야서, 13장12)
Statius Phlegyam subter cava saxa iacentem aeterno premit accubitu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6187)
Proinde cum venabere, licebit auctore me ut panarium et lagunculam sic etiam pugillares feras:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 6 3:1)
Vinum etiam parvolis lagunculis in tria genera discripserat, non ut potestas eligendi, sed ne ius esset recusandi, aliud sibi et nobis, aliud minoribus amicis - nam gradatim amicos habet -, aliud suis nostrisque libertis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 2:2)
quinque in deserto panes iubet et duo pisces adponi in pastum populis, qui forte magistrum non revocante fame stipabant undique saeptum, inmemoresque cibi vicos, castella, macellum, oppida, mercatus et conciliabula et urbes respuerant, largo contenti dogmate vesci, multa virum strato fervent convivia faeno, centenos simul accubitus iniere sodales, seque per innumeras infundunt agmina mensas, pisciculis - iam crede Deum - saturanda duobus et paucis crescente cibo per fragmina crustis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3235)
pars exhausta manu, partem sua ruperat aetas, signa tamen divumque tori et quem quisque sacravit accubitu genioque locum monstrantur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권44)
"te viridis Python Thebanaque mater ovantem horruit in pharetris, ultrix tibi torva Megaera iciunum Phlegyan subter cava saxa iacentem aeterno premit accubitu dapibusque profanis instimulat, sed mixta famem fastidia vincunt:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권248)

SEARCH

MENU NAVIGATION