라틴어 문장 검색

Nec vero perturbationes animorum, quae vitam insipientium miseram acerbamque reddunt, quas Graeci πά- θη appellant - poteram ego verbum ipsum interpretans morbos appellare, sed non conveniret ad omnia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 45:1)
Pompeium vidissent, cum in illo ipso acerbissimo miserrimoque spectaculo sibi timerent, quod se classe hostium circumfusos viderent, nihil aliud tum egisse, nisi ut remiges hortarentur et ut salutem adipiscerentur fuga;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 66:4)
O meum miserum acerbumque praeconium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 319:7)
etsi genus hoc consolationis miserum atque acerbum est, propterea quia, per quos ea confieri debet, propinquos ac familiaris, ii ipsi pari molestia adficiuntur neque sine lacrimis multis id conari possunt, uti magis ipsi videantur aliorum consolatione indigere quam aliis posse suum officium praestare, tamen, quae in praesentia in mentem mihi venerunt, decrevi brevi ad te perscribere, non quo ea te fugere existimem, sed quod forsitan dolore impeditus minus ea perspicias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 1:3)
O rem miseram atque acerbam!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 3:3)
nam quid homini potest turpius, quid viro miserius aut acerbius usu venire?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 1:1)
aliud in eadem poscent adfectus, vel concitati nubit genero socrus, vel flebiles constituitur in foro Laodiceae acerbum et miserum toti Asiae provinciae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 309:3)
acerbum ac miserum est, quod fateri nos fortuna nostra cogit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 312:1)
furor infelix acerbi animi et misera insania crudae senectutis.
(아풀레이우스, 변명 51:8)
quo quid miserius, quid acerbius, quid luctuosius vidimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 2:2)
omnibus acerba res et misera videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 9장 3:1)
his de causis hoc maximum malum quod te non vidi, quo nihil amantissimis et coniunctissimis fratribus acerbius, miserius videtur accidere potuisse, minus acerbum, minus miserum fuit quam fuisset cum cons gressio tum vero digressio nostra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 4:6)
quid miserum torques, rumor acerbe?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 203)
Nunc si hunc exitum consulatus mei di inmortales esse voluerunt, ut vos populumque Romanum ex caede miserrima, coniuges liberosque vestros virginesque Vestales ex acerbissima vexatione, templa atque delubra, hanc pulcherrimam patriam omnium nostrum ex foedissima flamma, totam Italiam ex bello et vastitate eriperem, quaecumque mihi uni proponetur fortuna, subeatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 2:3)
Palaestra Nimio hominum fortunae minus miserae memorantur, * * experiundo iis datur acerbum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 31)

SEARCH

MENU NAVIGATION