라틴어 문장 검색

Bestiali malitiae comparavit, imo etiam acervavit iniquitatem hominis ultra bestiarum feritatem, dicendo:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 2:5)
Jam olim, quum de interpretatione Celsiana a doctissimo Des tangs edita verba facerem, jure optimo summis laudibus extuli egregia in Celsum merita viri clarissimi Targae, qui, quamvis saepius morborum taedio vel rerum publicarum vicibus ab incepto distractus, nihilo minus per totum fere vitae curriculum, quod ei satis longum obtigit, summam operam dedit ut e Celsi contextu expungeret menda innumera quibus conspurcatae erant omnes editiones antiquiores.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.12)
Nam supersiliens avis proluvie ventris cibos et aquam conspurcat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 9:5)
partim quod fluxum pertusumque esse videbat, ut nulla posset ratione explerier umquam, partim quod taetro quasi conspurcare sapore omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 1:4)
Peculiarem in modum ambitalis spatii usus est ponderandus in toto orbe terrarum, ad eiectamenta gasiosa deponenda, quae superioribus duobus saeculis sunt acervata atque condiciones quasdam induxerunt, quae nunc omnes mundi Nationes afficiunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 66:4)
nec verba modo, sed sensus quoque idem facientes acervantur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 201:2)
tantum deinde frugum, tantum opum, tantum rerum aliarum super alias acervatarum.
(세네카, 행복론, Liber II 131:2)
quin structum acervans nemore congesto aggerem cruore corpus impio sparsum cremo?
(세네카, Hercules Furens 18:6)
haec senior, multumque nefas Eteoclis acervat crudelem infandumque vocans poenasque daturum, unde ea libertas?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권80)
Quid ergo mirum, si vel apparatus agonum idololatria conspurcat de coronis profanis, de sacerdotalibus praesidibus, de collegiariis ministris, de ipso postremo boum sanguine?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 11장 1:5)
Non ergo fugies sedilia hostium Christi, illam cathedram pestilentiarum ipsumque aerem qui desuper incubat scelestis vocibus conspurcatum?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:5)
cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite editos satis correctae viderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatae sunt, qui nunc quoque, in hoc immenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo, fons omnis publici privatique est iuris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 364:1)
quorum intolerantissima gens umorique ac frigori adsueta cum aestu et vexata volgatis velut in pecua morbis morerentur, iam pigritia singulos sepeliendi promisce acervatos cumulos hominum urebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 513:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION