라틴어 문장 검색

Porro de Zabulon, qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi omnibus armis bellicis, quinquaginta milia venerunt, ut congregarentur non in corde duplici.
즈불룬에서는 전쟁에 나갈 수 있고 온갖 무기로 싸울 채비가 된 오만 명이 한마음으로 다윗을 도우러 갔다. (불가타 성경, 역대기 상권, 12장34)
Appropinquante autem iam proelio, stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad populum:
싸울 때가 다가오면 사제가 앞에 나서서 백성에게 말해야 한다. (불가타 성경, 신명기, 20장2)
Et dixit ad Heli: " Ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie fugi hodie ". Cui ille ait: " Quid actum est, fili mi? ".
그 사람이 엘리에게 “제가 바로 싸움터에서 온 사람입니다. 오늘 제가 싸움터에서 도망쳐 나왔습니다.” 하자, 엘리는 “내 아들아, 그래, 그곳 사정이 어떠냐?” 하고 물었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 4장16)
scribens in epistula: " Ponite Uriam in prima acie, ubi fortissimum est proelium, et recedite ab eo, ut percussus intereat ".
다윗은 편지에 이렇게 썼다. “우리야를 전투가 가장 심한 곳 정면에 배치했다가, 그만 남겨 두고 후퇴하여 그가 칼에 맞아 죽게 하여라.” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 11장15)
Videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se proelium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israel et instruxit aciem contra Syros;
요압은 전선이 자신을 상대로 앞뒤에 배치되어 있는 것을 보고, 이스라엘의 모든 정병 가운데 일부를 골라 아람인들에게 맞서 전열을 갖추게 하였다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 10장9)
Haec reverenter dicendo, reduxit omnes ad munia subeunda bellandi, imitatus salva differentia veterem Sullam, qui cum contra Archelaum (Mithridatis ducem) educta acie proelio fatigabatur ardenti, relictus a militibus cunctis, cucurrit in ordinem primum, raptoque et coniecto vexillo in partem hostilem, Ite dixerat socii periculorum electi, et scitantibus ubi relictus sim imperator, respondete nihil fallentes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 41:1)
Ab Argentorato cum pugnaretur, mansione quadragesima disparatus, describens proelium aciem ordinasse, et stetisse inter signiferos, et barbaros fugasse praecipites, sibique oblatum falso indicat Chonodomarium (pro rerum indignitas) super Iuliani gloriosis actibus conticescens, quos sepelierat penitus, ni fama res maximas, vel obumbrantibus plurimis, silere nesciret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 70:2)
Nordliudi contra Thrasuconem ducem Abodritorum et Eburisum legatum nostrum conmisso proelio acie victi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 125:5)
sed eminens curru nondum omnem suorum aciem proelio excedentem destituere erubescebat, dumque inter spem et desperationem haesitat, sensim Persae cedebant et laxaverant ordines.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 35:2)
Quod ubi Caesar animadvertit, CCC quos ex legionibus habere expeditos consuerat, ex legione quae proxima ei proelio in acie constiterat, iubet equitatui succurrere.
(카이사르, 아프리카 전기 78:5)
neque aciem aut proelium dici decuerit in quo semermi ac palantes trucidati sunt sine nostro sanguine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 39장3)
vestri me pudet miseretque, adversus quos non proelium et acies parantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장3)
Hic cum multa Romanorum militum insignia, tum illud egregium ipsius ducis, quod, nutante in fugam exercitu, rapto fugientis e manu scuto in primam volitans aciem manu proelium restituit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 4:2)
Appenninicolam peditem Cybeleius hostis congressu excipiens Asiam defendere et Idam qui potuit cogente acies in proelia Gallo?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2186)
iam sole infuso, iam rebus luce retectis Turnus in arma viros, armis circumdatus ipse, suscitat, aeratasque acies in proelia cogit quisque suas variisque acuunt rumoribus iras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION