라틴어 문장 검색

Quaestione igitur per multiplices dilatata fortunas, cum ambigerentur quaedam, non nulla levius actitata constaret, post multorum clades Apollinares ambo pater et filius, in exilium acti, cum ad locum Crateras nomine pervenissent, villam scilicet suam, quae ab Antiochia vicensimo et quarto disiungitur lapide, ut mandatum est, fractis cruribus occiduntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 8:1)
Post multa itaque per deliberationes ambiguas actitata, stetit fixa sententia, abiectisque disputationibus irritis, ad imperium placuit Iulianum assumere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 3:2)
Quia igitur uno eodemque tempore, utrubique turbines exarsere maestissimi, competenti loco singula digeremus, nunc partem in Oriente gestorum, deinde bella barbarica narraturi, quoniam pleraque et in occidentali et in eoo orbe eisdem mensibus sunt actitata, ne dum ex loco subinde saltuatim redire festinamus in locum, omnia confundentes, squaliditate maxima rerum ordines implicemus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 15:1)
Eodem tempore etiam Hymetii praeclarae indolis viri, negotium est actitatum, cuius hunc fuisse novimus textum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 17:1)
In hisce verbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem hanc sibi rem praesidio sperant futurum, neque mendum esse neque vitium, errareque istos qui bonos libros violant et futuram scribunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 1:1)
IN oratione Ciceronis quinta In Verrem, libro spectatae fidei, Tironiana cura atque disciplina facto, ita scriptum fuit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 2:1)
In Verrem:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 9:1)
Ea historia de aruspicibus ac de versu isto senario scripta est in Annalibus Maximis, libro undecimo, et in Verri Flacci libro primo Rerum Memoria Dignarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 7:1)
nomen fuisse aiunt Polum, tragoedias poetarum nobilium scite atque asseverate actitavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 3:1)
Item In Verrem actionis secundae primo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 13:4)
An eo quod est ago et egi, verba sunt quae appellant grammatici frequentativa, actito et actitavi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 2:1)
Num ergo potius actito et actitavi producenda sunt?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 4:2)
Sic igitur actito producte in prima syllaba pronuntiandum, quoniam ex eo fit quod est ago et actus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 4:15)
velut sunt ista quae de C. Verre dicit, quae nos, ut in praesens potuimus, quantum memoria subpeditabat, adscripsimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 10:1)
Complorationem deinde tam acerbae rei et odium in Verrem detestationemque aput civis Romanos inpense atque acriter atque inflammanter facit, cum haec dicit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION