라틴어 문장 검색

Eaque confidentia deinceps inquietius agitans multa, in naviculariorum negotio falsum admisisse convictus, ut ferebatur, perit carnificis manu, regente Claudio Romam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 2:2)
Nec multo post agrestium Cilicum nationes, quibus Clitarum cognomentum, saepe et alias commotae, tunc Troxobore duce montis asperos castris cepere atque inde decursu in litora aut urbes vim cultoribus et oppidanis ac plerumque in mercatores et navicularios audebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 55장1)
qui cum esset navicularius, solitus a Lesbo in continentem proximos quosque mercede transvehere, Venerem mutatam in anuis formam gratis transvexit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 27919)
virtus autem actuosa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 110:6)
quam leniter, quam remisse, quam non actuose!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:7)
ego nautas eum non putabam habiturum, ille confidebat et eo magis quod audita naviculariis hominis liberalitas esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 3 4:6)
reliquum est ut te hoc rogem et a te petam ne temere naviges (solent nautae festinare quaestus sui causa), cautus sis, mi Tiro (mare magnum et difficile tibi restat), si poteris, cum Mescinio (caute is solet navigare), si minus, cum honesto aliquo homine, cuius auctoritate navicularius moveatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 9 5:1)
Nam cum omnis pars orationis esse debet laudabilis, sic ut verbum nullum nisi aut grave aut elegans excidat, tum sunt maxime luminosae et quasi actuosae partes duae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 2:3)
ita noster animus in motu est, eo mobilior et actuosior, quo vehementior fuerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 3:2)
Iracundos fervida animi natura faciet, est enim actuosus et pertinax ignis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 97:3)
Longe itaque optimum est miscere otium rebus, quotiens actuosa vita impedimentis fortuitis aut civitatis condicione prohibebitur;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION