라틴어 문장 검색

quem relinquentes castrametati sunt ultra Arnon, qui est in deserto, quod prominet de finibus Amorraei. Siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorraeos.
또 그곳을 떠나 아르논 강 건너편, 아모리인들의 영토에서 시작하는 광야에 진을 쳤다. 아르논 강은 모압과 아모리인들 사이에 있는 모압의 경계다. (불가타 성경, 민수기, 21장13)
unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa.
북쪽에 우뚝 솟은 절벽은 미크마스를 마주 보고, 남쪽의 다른 절벽은 게바를 마주 보고 있었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장5)
usque contra portam Aquarum ad orientem et turrim, quae prominebat.
오펠에 사는 성전 막일꾼들과 함께 동쪽 ‘물 문’ 앞과 도드라진 탑까지 손질하였다. (불가타 성경, 느헤미야기, 3장26)
Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ".
내가 다시 너희에게 말한다. 부자가 하느님 나라에 들어가는 것보다 낙타가 바늘구멍으로 빠져나가는 것이 더 쉽다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 19장24)
Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei ".
부자가 하느님 나라에 들어가는 것보다 낙타가 바늘귀로 빠져나가는 것이 더 쉽다.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 10장25)
Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ".
부자가 하느님 나라에 들어가는 것보다 낙타가 바늘귀로 들어가는 것이 더 쉽다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 18장25)
Colla pererrat Aurea cesaries, sed acus mediata refrenat Litigium crinis et regula pectinis instat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:2)
Non fluidum redolet animum, non mentis obese Segniciem loquitur, subitis non motibus instat A summis exputa labris, sed mentis ab alto Prominet et nostris offert medicamina morbis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:2)
Hie archana Dei, diuine mentis abyssum Subtilis describit acus formaque figurat Informem, locat immensum monstratque latentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:9)
Naris utraque odore imbalsamata mellito, nec citra modum humilis, nec injuste prominens;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:10)
Quae cum suffraganeis instrumentis ad humanae geneseos seriem contexandam, desudando laborans, Parcarumque manibus interfecta subtili resarciens acu, subtilius haec renodat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:35)
In utraque pontis fronte duae prominebant turres ferro insolubiles, et ad resistendum aptissimae, in quibus Turcorum semper erat custodia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 66:7)
Turci, audita et intellecta populi angustia famisque [0468D] miseria, et Boemundi recenti contritione quammaxima et exercitus vagatione assidua, per vicinas horas exsiliunt a porta ex ea parte urbis quae inobsessa prominebat in montanis, grandi differente intervallo a porta, quam Boemundus observabat, per declivia rupium descendentes, et fideles Christi circumquaque diffusos insequentes, et atroci caede consumentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:10)
omnesque per urbem gradientes sagittis et arcu infigere, ac pugna incessabili quosque per urbem visos a machina desuper muros prominente, jaculis et saxis urgere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 24:2)
sed capita decollatorum auferentes, gavisi prospero eventu belli, in terminos Rames reversi sunt in tubis et buccinis, et in superbia magna castellum Arnolfi obsidentes quod versus Jerusalem in montanis ad [0661C] regionem tuendam, jussu catholici regis muris et moenibus aedificatum prominebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION