라틴어 문장 검색

Bainobaudes Cornutorum tribunus, adaeque Laipso et Innocentius cataphractarios ducens, et vacans quidam tribunus, cuius non suppetit nomen;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 63:2)
Ad quos opprimendos, (erat enim arduum sequi per diversa conspersos, imprudentia viarum arcente,) Taifalorum auxilium et Liberorum adaeque Sarmatarum assumptum est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 19:3)
Commodum cubuerant, et ecce quidam longe plures numero iuvenes adveniunt alii, quos incunctanter adaeque latrones arbitrarere, nam et ipsi praedas aureorum argentariorumque nummorum ae vasculorum vestisque sericae et intextae filis aureis invehebant:
(아풀레이우스, 변신, 4권 8:1)
Nam quidam colonus partem venationis, immanis cervi pinguissimum femus, domino illi suo muneri miserat, quod incuriose pone culinae fores non altiuscule suspensum canis adaeque venaticus latenter invaserat, laetusque, praeda propere custodientes oculos evaserat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:2)
Sed quod non grave sit nec infacetum, Parvi tibia condyli sonabit.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII10)
Quae mala sint domini, quae servi commoda, nescis, Condyle, qui servum te gemis esse diu.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCII1)
Gaius a prima tremebundus luce salutat Tot dominos, at tu, Condyle, nec dominum.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCII3)
hoc dicit, Condyle, nemo tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCII5)
Quod nec mane vomis nec cunnum, Condyle, lingis, Non mavis, quam ter Gaius esse tuus?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCII8)
unum in primo aditu ad Gonnum erat, alterum in Condylo, castello inexpugnabili, tertium circa Lapathunta, quem Characa appellant, quartum viae ipsi, qua et media et angustissima valles est, impositum, quam vel decem armatis tueri facile est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 75:1)
sed ego cesso hunc Hegionem onerare laetitia senem, quo homine adaeque nemo vivit fortunatior?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 247)
Tyndarvs Vidi ego multa saepe picta, quae Acherunti fierent cruciamenta, verum enim vero nulla adaeque est Acheruns atque ubi ego fui, in lapicidinis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 41)
Neque est neque fuit me senex quisquam amator adaeque miser.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 5116)
numquam ecastor ullo die risi adaeque, neque hoc quod relicuom est plus risuram opinor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 12)
neque munda adaeque es, ut soles (hoc sis vide, ut petivit suspiritum alte) et pallida es.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 151)

SEARCH

MENU NAVIGATION