라틴어 문장 검색

Cumque surrexissent viri oppidi eius mane, viderunt destructam aram Baal palumque succisum et taurum alterum impositum super altare, quod tunc aedificatum erat.
이튿날 아침 일찍 성읍 사람들이 일어나 보니, 바알 제단이 헐리고 그 곁에 서 있던 아세라 목상이 잘렸으며, 새로 쌓은 제단 위에서는 둘째 황소가 바쳐지고 있었다. (불가타 성경, 판관기, 6장28)
De mane usque ad vesperam succidentur et, quia nullus intellegit, in aeternum peribunt.
하루해를 넘기지 못하고 부스러져 눈길을 끌 새도 없이 영원히 스러진다. (불가타 성경, 욥기, 4장20)
"Vere succisus est status eorum, et reliquias eorum devoravit ignis".
“정녕 우리의 적은 멸망하고 그들에게 남은 것은 불이 삼켜 버렸다네.” (불가타 성경, 욥기, 22장20)
" Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus; sycomori succisae sunt, sed cedris commutabimus ".
“토담이 허물어졌으니 네모 돌로 쌓자. 돌무화과나무가 부서졌으니 향백나무로 대신하자.” (불가타 성경, 이사야서, 9장9)
quoniam defecit, qui praevalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes, qui vigilabant super iniquitatem,
포악한 자가 없어지고 빈정대는 자가 사라지며 죄지을 기회를 엿보는 자들이 모두 잘려 나가겠기 때문이다. (불가타 성경, 이사야서, 29장20)
et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi: " Effetha ", quod est: " Adaperire ".
그러고 나서 하늘을 우러러 한숨을 내쉬신 다음, 그에게 “에파타!” 곧 “열려라!” 하고 말씀하셨다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 7장34)
sicut scriptum est in lege Domini: " Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur ",
주님의 율법에 “태를 열고 나온 사내아이는 모두 주님께 봉헌해야 한다.”고 기록된 대로 한 것이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 2장23)
adaperiens et comprobans quia Christum oportebat pati et resurgere a mortuis, et: " Hic est Christus, Iesus, quem ego annuntio vobis ".
그는 메시아께서 고난을 겪으신 다음 죽은 이들 가운데에서 다시 살아나셔야 했음을 설명하고 증명하면서, “내가 여러분에게 선포하고 있는 예수님이 바로 메시아이십니다.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 사도행전, 17장3)
Hujus crinis tanta [0475B] fuerat forficis demorsione succisus, ut apocopationis figura fere in vitium transmigraret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:4)
si quis vero resistebat, Turcorum inimicitas et odium non solum in periculum vitae [0450D] suae, verum etiam in vineis et in satis suis succidendis, et in praeda gregum suorum suscitabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 44:4)
Illic pomaria et arbores diversi generis in securi et ascia succisas exstirpaverunt, terram protentis papilionibus occupantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 74:2)
- Ubi populus in itinere suo illicite luxuriatur, praesidium Ancras funditus diruens, sata et segetes vicinas Turcorum succidens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 15:2)
His ita in commodum et plenitudinem omnibus apparentibus, atque in campis omnibus Ascalonis jam ad messem properantibus, rex a Jerusalem et omnibus locis sibi auxiliantibus milites atque arma copiosa contraxit, ac tempore Rogationum, quo illis in regionibus omnia sata festinant ad messem, occupavit terram Ascalonitarum, vineas, ficus et cujusque generis arbores succidens in manu robusta;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:7)
sed et vineas et sata succidens et vastans, urbem non modice perterrebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 30:6)
"Fugiendaautem sunt et modis omnibus igne ac ferro succidenda, langor a corde, imperitiaab animo, luxuria a ventre, seditio a civite, a domo discordia."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 50:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION