라틴어 문장 검색

Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.
너희는 양털과 아마를 섞어서 짠 옷을 입어서는 안 된다. (불가타 성경, 신명기, 22장11)
Dixitque Ioab regi: " Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum, quantus nunc est, centuplum in conspectu domini mei regis! Sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi? ".
그러나 요압이 임금에게 아뢰었다. “주 임금님의 하느님께서 백성을 지금보다 백 배나 불어나게 하시어, 저의 주군이신 임금님께서 친히 그것을 보시게 되기를 바랍니다만, 저의 주군이신 임금님께서는 어찌하여 이런 일을 하려고 하십니까?” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 24장3)
et serta quasi in modum texturae, fimbriae in modum catenarum sibi invicem miro opere contextarum in capitellis, quae erant super caput columnarum, septem in capitello uno et septem in capitello altero.
그다음 기둥 꼭대기에 있는 기둥머리를 꾸미려고, 격자무늬 그물과 사슬 모양 고리를 만들었다. 한 기둥머리에도 그물을, 다른 기둥머리에도 그물을 만들어 얹었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 7장17)
Et erat Holofernes requiescens in lectu suo in conopeo, quod erat ex purpura et auro et smaragdo et lapidibus pretiosissimis contextum.
홀로페르네스는 자주색 천과 금과 취옥과 다른 보석들로 짜 만든 닫집 아래에 놓인 침상에서 쉬고 있었다. (불가타 성경, 유딧기, 10장21)
Et dixerunt apostoli Domino: " Adauge nobis fidem! ".
사도들이 주님께, “저희에게 믿음을 더하여 주십시오.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 17장5)
Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
군사들은 예수님을 십자가에 못 박고 나서, 그분의 옷을 가져다가 네 몫으로 나누어 저마다 한몫씩 차지하였다. 속옷도 가져갔는데 그것은 솔기가 없이 위에서부터 통으로 짠 것이었다. (불가타 성경, 요한 복음서, 19장23)
Ita natura mentibus humanis, ab ipso exordio amicitiae et caritatis impressit affectum, quem interior mox sensus amandi quodam gustu suavitatis adauxit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:31)
Vestis erat filo tenui contexta, colorem Non mentita suum nulloque sophismate uisum Decipit, immo rubor natiuus inhebriat illum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:1)
Candida Niliaco uestis contexta papyro Vestit eam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:13)
Ex bysso contexta, suo uestita colore, Vestis sidereos inuestit uirginis artus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:11)
Vestis autem ex serica lana contexta, multifario protecta colore, puellae pelli serviebat in usum, quam discolorando colorans alteritas, multiplici colore faciem alterabat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:80)
Sed minui et dissolvi vel lapis unus ab hoc antiquo opere, et caemento vix solubili, robustissimo tam jactu non potuit, dum ad extremum plura adaucta sunt lapidum quassantium instrumenta, quibus tandem muri concussi rimas per loca pertulerunt, et aliqui lapides prae creberrima jactatione cum caemento minui ac labi coeperunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 62:2)
Tankradus, qui a Baldewino divisus, Mamistrae ad maritima remanserat, cum adauctis sibi viribus de navali exercitu, quem Baldewinus advexerat, castrum puellarum quod vulgariter appellatur de Batesses, obsedit et expugnavit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 52:1)
Residui autem Sarraceni, qui pauci vix evaserant, cum fama luctuosa Babyloniam reversi sunt, et regis iram Babyloniorumque metum adauxisse nulli dubium habeatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:9)
Qui fratris audito interitu, prae dolore validius molestia corporis illi adaucta, et ipse post dies octo morte occubuit, et juxta fratris speluncam more fidelium appositus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION