라틴어 문장 검색

Sed virum vera virtute vivere animatum addecet, Fortiterque innoxium stare adversum adversarios.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 11:2)
Miser Catulle, desinas ineptire, et quod vides perisse perditum ducas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 81)
Quod tarda fatu est lingua, quod quaerit moras haut te quidem, magnanime, mirari addecet:
(세네카, 오이디푸스 4:9)
at qualium, deus bone, quamque pretiosorum, quae si quis deportaret philosophaturus aut ad paludicolas Sygambros aut ad Caucasigenas Alanos aut ad equimulgas Gelonos, bestialium rigidarumque nationum corda cornea fibraeque glaciales procul dubio emollirentur egelidarentur neque illorum ferociam stoliditatemque, quae secundum beluas ineptit brutescit accenditur, rideremus contemneremus pertimesceremus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 4:1)
tertia urbanitas, qua te ineptire facetissime allegas et Quirinalis impletus fonte facundiae potor Mosellae Tiberim ructas, sic barbarorum familiaris, quod tamen nescius barbarismorum, par ducibus antiquis lingua manuque, sed quorum dextera solebat non stilum minus tractare quam gladium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Aruogasti suo Salutem. 1:4)
Necessitatem ferre, non flere addecet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 452)
meo me aequomst morigerum patri, eius studio servire addecet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 422)
qui si decem habeas linguas, mutum esse addecet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 229)
nam peculi probam nil habere addecet clam virum, et quae habet, partum ei haud commode est, quin viro aut subtrahat aut stupro invenerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 242)
ego emero matri tuae ancillam viraginem aliquam non malam, forma mala, ut matrem addecet familias, aut Syram aut Aegyptiam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3128)
ut esse addecet nequam homines, ita sunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 243)
Me quidem addecet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 2133)
te mihi dicto audientem esse addecet, nam hercle absque me foret et meo praesidio, hic faceret te prostibilem propediem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 2117)
Namque edepol lucrum amare nullum amatorem addecet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2191)
quando boni estis, ut bonos facere addecet faciatis, vestro subveniatis supplici.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 730)

SEARCH

MENU NAVIGATION