라틴어 문장 검색

trans Iordanem in terra Moab coepitque Moyses explanare legem hanc et dicere:
모세는 요르단 건너편 모압 땅에서 이 율법을 설명하기 시작하였다. (불가타 성경, 신명기, 1장5)
Quo completo reversus sum in Franciam, maxime ut de divinitate addiscerem, quando iam sepefatus magister noster Guillhelmus in episcopatu Catalaunensi pollebat.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 7:3)
Cujus quidem innumeras ac supramodum abominandas haereses silentio deperire non sustinuerunt, quasi et in his retractandis aliquam praeviderent utilitatem, ac si ab eis designatis, atque damnatis, caeteri sibi facilius providerent, aut quibus eas rationibus dissolverent, si quis in eis illos illaquearet addiscerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:3)
Cum enim plurimi in thesauris multiplicandis, in bobus et asinis, in ovibus et capris nutriendis, eligendis, comparandis, satis periti sint, certa que in his omnibus cognoscendis non desint indicia, dementiae res est, eamdem in amicis acquirendis, vel probandis non dare operam, et quasdam addiscere notas, quibus hi, quos elegimus in amicos, ad amicitiam probentur idonei.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:7)
Nolo enim ut prius plana verborum planitie explanare proposita, vel profanis verborum novitatibus profanare profana;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:5)
sciens eumdem Boemundum virum astutum et magni consilii adinventorem ut, eo audito, forte Solymano dignam vicem injuriarum rependere addisceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:4)
Dediscis, si nihil addiscis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:12)
Noe sancti adorimur vitam, mores, gesta, altitudinem quoque mentis explanare, si possumus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:1)
ideo ne contraria nos posterioribus dixisse quis arbitretur, etiam illius loci explananda ratio est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:3)
Tamen si diligenter intendas, hic locus illum explanat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:20)
Iamque altius semet extollens, et numquam credens ad concordiam provocari posse Constantium, orationem acrem et invectivam, probra quaedam in eum explanantem et vitia, scripserat ad senatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 7:1)
Et quoniam cum Constantis principis actus componerem, motus adulescentis et senescentis oceani, situmque Britanniae, pro captu virium explanavi, ad ea quae digesta sunt semel, revolvi superfluum duxi, ut Ulixes Homericus apud Phaeacas ob difficultatem nimiam replicare formidat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 4:1)
Ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus, multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit quid ex his quae apud veteres acciderunt timuerim docere succincte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 2:1)
Opportunum est (ut arbitror) explanare causam, quae ad exitium praecipitem Aginatium impulit, iam inde a priscis maioribus nobilem, ut locuta est pertinacior fama;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 30:1)
quid autem debeat disci, nemo sufficit explanare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 33:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION