라틴어 문장 검색

cuive alterutro modo se prompsit, cum iam longo morbo corpus eius esset extenuatum et adfectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장31)
cuiue alterutro modo se prompsit, cum iam longo morbo corpus eius esset extenuatum et adfectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 8:5)
ita tum aegrae et adfectae civitati quodcumque adversi incideret non rerum magnitudine sed viribus extenuatis, quae nihil quod adgravaret pati possent, aestimandum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 98:1)
opere polymitario tundentes bratteas aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine.
그들은 금판을 두드려 늘린 다음 그것을 잘라 가는 실처럼 만들고, 자주와 자홍과 다홍 실, 그리고 아마실을 사이사이에 섞어 가며 정교하게 감을 짰다. (불가타 성경, 탈출기, 39장3)
sed nutanti soror utraque uires Suppeditat, firmatque gradum, gressusque recidit Pondus, et extenuans penam fastidia tollit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:5)
Dum comitum languere manus, rarescere pugnam Luget, et hostiles animoque manuque caternas Crescere, iamque suos dolet expirasse furores, Ignitam tamen illa facem, que fulminis ipsam Mentitur speciem, que saxa resoluere, cautes Extenuare solet, ferrum mollescere, rupes Inflammare, rapit instanter, uibrat in hostem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:2)
namque "peccatum extenuat qui celeriter corrigit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 93:28)
nam "peccatum extenuat, qui celeritercorrigit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 299:8)
Omnibus invida, sibi vilis, in summis divitiis inops, affectu extenuat quod censu abundat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:2)
Post cuius summitatem in angustias rursus extenuatum Europam et Bithyniam intercurrens, per Chalcedona et Chrysopolim et stationes transit obscuras.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 7:1)
Quae figura apud geometras ideo sic appellatur, quod ad ignis speciem (τοῦ πυρο`σ, ut nos dicimus) extenuatur in conum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 29:1)
ad extremum gravi damno adfectum regione sua coegit excedere, tribus hominum milibus de exercitu illius interfectis et trecentis vel eo amplius caballis captis praeter sarcinas et spolia diversi generis direpta;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 256:4)
Is tamen, qui per Pannoniam superiorem iter fecerat, in transitu Dravi fluminis ex locorum et aquarum insalubritate soluti ventris incommodo graviter adfectus est, et pars eius non modica hoc morbo consumpta est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 262:7)
Sed Favorinus mihi ait περιπλομένου ἐνιαυτοῦ non confecto esse anno, sed adfecto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 17:2)
Adfecta enim, sicuti Marcus Cicero et veterum elegantissimi locuti sunt, ea proprie dicebantur quae non ad finem ipsum, sed proxime finem progressa deductave erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION