라틴어 문장 검색

ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, quidquid fabre adinveniri potest.
테에 박을 보석을 다듬고 나무를 다듬는 온갖 세공일을 하게 되었다. (불가타 성경, 탈출기, 35장33)
filium mulieris de filiabus Dan, cuius pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro et argento, aere et ferro et lapidibus et lignis, in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino, et qui scit caelare omnem sculpturam et adinvenire prudenter, quodcumque in opere necessarium est, cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui.
그는 단 출신 여자의 아들로서, 아버지는 티로 사람입니다. 그는 금은과 청동과 철과 돌과 나무를 다루고, 자홍과 자주 색 천과 아마포와 다홍색 천을 짜며, 온갖 종류의 조각을 할 줄 압니다. 그는 임금님의 기술자들과 나의 주군이신 임금님의 아버지 다윗의 기술자들을 데리고 자기에게 맡겨진 온갖 계획을 실천할 것입니다. (불가타 성경, 역대기 하권, 2장13)
Post haec, illa epistolam sigillari signaculo consignatam, in quo nomen imaginemque Naturae peritia artificialis exsculpserat, legato tradidit delegandam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:13)
Nescio tamen si vel invidia aut odio tui haec adinventa et vulgata sint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:8)
sed de die in diem occasione adinventa, obsides hos dare differebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:11)
Bene posset philosophus suo facere naturali ingenio et artificiali, secreta etiam naturae rimando, quod mulier solo fecit naturali ingenio.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 107:4)
Verum in his diligens est adhibenda cautio, ne intellectus humanus, postquam complures ex istis formis particularibus adinvenerit atque inde partitiones sive divisiones naturae inquisitae confecerit, in illis omnino acquiescat, atque ad inventionem legitimam Formae Magnae se non accingat, sed praesupponat naturam velut a radicibus esse multiplicem et divisam, atque ulteriorem naturae unionem, tanquam rem supervacuae subtilitatis et vergentem ad merum abstractum, fastidiat et rejiciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 274:1)
item Loci in memoria artificiali, qui aut possunt esse loci secundum proprium sensum, veluti janua, angulus, fenestra, et similia, aut possunt esse personae familiares et notae, aut possunt esse quidvis ad placitum (modo in ordine certo ponantur), veluti animalia, herbae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:4)
Atque ex isto manipulo trium instantiarum, videlicet ordinis, locorum artificialis memoriae, et versuum, constituitur species una auxilii ad Memoriam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:9)
ut quicquid deducat intellectuale ad feriendum sensum (quae ratio etiam praecipue viget in artificiali memoria) juvet memoriam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:19)
At si diligenter animum advertas, materiae artificiales aut plane textiles sunt per fila directa et transversa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:4)
ut inter artificiales materias vix inveniatur simile aliquod, sed sit plane monodicum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:15)
Atque praeferenda sane sunt in artificialibus ea quae maxime accedunt ad imitationem naturae, aut e contrario eam potenter regunt et invertunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:16)
Secundi generis sunt illa altera perspicilla quae memorabili conatu adinvenit Galilaeus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:1)
in qua pondera et spatia singulorum metallorum, lapidum praecipuorum, lignorum, liquorum, oleorum, et plurimorum aliorum corporum tam naturalium quam artificialium, excepimus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION